II. 3. Mus picem gustans. lxviii

Μῦς ἄρτι πίσσης γευόμενος, id est Mus nunc picem gustans. Quidam aiunt dici solere in eos, qui cum antea fuerint audaculi et confidentes, postea, periculo degustato, plane timidi videntur. Nondum satis liquet, utrum a mure in pice deprehenso sit translata allegoria, sicuti placet Diogeniano, an ab illo, de quo meminit Herodotus primo libro, in pice deprehenso atque ita poenas dante, an a pugile illo Tharentino, de quo modo dictum est, ut in πίσσῃ sit allusio ad nomen urbis, apud quam celebrantur certamina. Theocritus in idyllio Ξ :

Νῦν δὲ πόθ᾿ ὡς μῦς, φαντί, Θεώνυχε, γεύμεθα πίσσας,

id est Nunc tandem sicuti mus, ut aiunt, Theonyche, gustavimus picem.

Porro sive ad animal referas, sive ad pugilem nomine Murem, eadem ferme manet adagii significatio, videlicet experientiam male cessisse, siquidem mus imperitus, si quando in picem inciderit, aut perit, aut vix eluctatur ac deinde periculi memor timet contingere, et pugil, ante ferox et jactabundus, simul atque certamen Olympiacum expertus est sensitque quanti constiterit ea victoria, deinceps abstinuit. Huc spectat illud Horatianum :

Dulcis inexpertis cultura potentis amici,

Expertus metuit.

Itidem juvenes bellorum imperiti facile bellum suscipiunt, senes experti, quantum malorum agmen secum trahat bellum, reformidant. Quare non intempestive dicetur in eum, quem poenitet experimenti aut qui rem parum feliciter tentatam iterum aggredi refugit. Finitimum illis alibi dictis : Sero sapiunt Phryges, et Cumani sero sapiunt, et Piscator ictus sapiet. Est autem haec una praecipua pestis vitae mortalium, quod non perinde discimus cavere malum, atque admisso mederi. Quaeritur hoc Plato libro De legibus decimo : Οὐκ ἐπὶ τὸ μὴ δρᾶν τὰ ἄδικα τρεπόμεθα οἱ πλεῖστοι, δράσαντες δ᾿ ἐξακεῖσθαι πειρώμεθα, id est Non huc incumbimus plerique, ne committamus injusta, sed ut postea quam fecerimus, medeamur. Atqui juxta Plautum nimio satius est non admittere malum, quam admisso mederi.

Index Adagiorum