I. 1. Sero sapiunt Phryges. xxviii

Hoc proverbium ex vetustissima tragoedia Livii Andronici mutuo sumptum est, quae inscribitur Equus Trojanus : Sero sapiunt Phryges. Usurpatur a Cicerone in Epistolis familiaribus : In equo, inquit, Trojano scis esse : sero sapiunt Phryges. Convenit in eos, quos stulte factorum sero poenitet. Siquidem Trojani tot jam acceptis cladibus vix decimo demum anno de restituenda Helena consultare coeperunt ; quam si statim initio reposcenti Menelao reddidissent, innumerabilibus sese calamitatibus subduxissent. Euripides in Oreste :

Ὀψέ γε φρονεῖς εὖ, τότε λιποῦσ᾿ αἰσχρῶς δόμους,

id est

At nunc profecto serius sapis bene,

Cum tunc penates turpiter reliqueris.

Nam verba sunt ad Helenam Electrae. Refertur et a Festo Pompeio proverbii titulo. Demades auctore Plutarcho dicere solebat Athenienses nunquam decernere pacem nisi pullis vestibus indutos, innuens eos bellandi cupidiores quam sat esset, nec nisi clade suorum admonitos de pace cogitare. At nos quanto sumus Atheniensibus vecordiores, qui ne tot quidem annorum malis docti bellum odimus nec de pace, quam inter Christianos perpetuam esse oportebat, tandem incipimus cogitare.

Index Adagiorum