I. 1. Piscator ictus sapiet. xxix

Eandem habet sententiam illud apud Graecos celebratissimum : Ἁλιεὺς πληγεὶς νόον οἴσει, id est Piscator percussus sapiet. Idque ferunt ab hujusmodi quodam eventu natum : Cum piscator quispiam piscibus, quos intra rete tenebat, manum admovisset atque a scorpio pisce feriretur, ictus, inquit, sapiam. Itaque suo malo doctus cavit in posterum. Plinius libro trigesimosecundo demonstrat id esse peculiare draconi et scorpio pisci, ut laedant aculeis, si manu tollantur. Zenodotus ait paroemiam extare apud Sophoclem.

Index Adagiorum