II. 3. Delphicus gladius. lxix

Δελφικὸν ξίφος, id est Delphicus gladius, de re dicebatur ad diversos usus accommodabili, quemadmodum iisdem vasculis et poculorum vice in conviviis, et clipeorum vice in bellis utebantur. Nam Delphicus gladius ad eum modum erat fabrefactus, ut eodem simul et sacras mactarent victimas, et nocentes afficerent supplicio. Meminit hujus gladii cum Euripides in tragoediis, tum Aristoteles Politicorum libro primo disserens naturam non gignere singula ad plures usus, sed ununquodque ad suum peculiarem propriumque finem : Οὐθὲν γὰρ ἡ φύσις ποιεῖ τοιοῦτον, οἷον οἱ χαλκοτύποι τὴν μάχαιραν Δελφικήν, πενιχρῶς, ἀλλ᾿ ἓν πρὸς ἕν, id est Neque enim natura tale quippiam facit, quemadmodum aerarii fabri gladium Delphicum, quasi per inopiam, sed ununquodque ad singula. Meminit idem hujus rei libro De partibus animalium quarto tractans de linguis insectorum, quae pluribus funguntur officiis, simul et tentantes cibum et attrahentes, et spiculi vice adversus injurias defendentes, id quod negat facere naturam, nisi coactam inopia, ut idem instrumentum ad usus dissimiles accommodet, quandoquidem ad defendendum magis appositum videatur, quod sit acutissimum, ad gustandum, quod sit fungosum : Ubi enim, inquit, licet duobus uti ad duo opera nec aliud impedit, nihil tale natura facere solet, quale per inopiam ars excusoria obeliscolychnium ex veru lucernaque componit. Attamen, si id fieri non potest, eodem ad plura abutitur. Unde mihi videtur ὀβελισκολύχνιον jucundius quadraturum proverbio quam Delphicum gladium, nisi forte hic ipse Delphicus est gladius. Item Euripides in Oreste :

Θανεῖν γὰρ αὐτῷ μοῖρα Δελφικῷ ξίφει,

id est

Fatale enim illi est ense Delphico mori.

Quadrabit igitur vel in pauperes, qui ob penuriam eandem vestem aut aliam rem quampiam ad varios usus accommodant, aut in vitiosum prooemium et diversis causis applicabile. Licebit et in serium sensum accommodare proverbium, ut si quis eruditionem Delphicum appellet gladium, quod in omni aetate, omni vitae conditione sit usui. Nam literae juvenibus sunt necessariae, senibus jucundae, pauperibus opes suppeditant, opulentis adjungunt ornamentum ; in rebus adversis solatio sunt, in secundis gloriae ; claro natis genere splendorem augent, obscuro genere natis claritatis initium conciliant.

Index Adagiorum