I. 5. Cumani sero sapiunt. lxi

Ὀψὲ αἰσθάνονται οἱ Κυμαῖοι, id est Sero sapiunt Cumani. Id adagium refertur a Strabone Geographiae libro decimotertio putatque eos vulgo male audisse tanquam stupidos atque insulsos ob hanc causam, quod ducentis annis portus vectigalia exegerint hoc nomine, ut urbem aedificarent, quae dare tamen non desierunt, cum jam urbs esset extructa. Adjicit et aliam fabulam : Cumanos publica pecunia mutuo accepta porticus construxisse, deinde cum pecuniam eam ad diem praescriptum non reddidissent, a deambulatione fuisse prohibitos. Aliquanto post cum ingens esset pluvia, creditores ludibrii causa praeconem misisse, qui publicarent edictum, uti Cumani porticus subirent. Atque ita voce praeconis admonitos subiisse : inde natum adagium Sero sapere Cumanos, qui non nisi moniti senserint defugiendam esse pluviam. Notat et Stephanus Cumam ac Lesbum male vulgo audisse stupiditatis nomine. Proverbium autem non sentit de Cuma Italiae, sed Aeolidis, quae eadem dicta fuisset Amazonium et Phriconitis aut, ut Herodotus libro primo, Phriconis. Simillimum illi : Sero sapiunt Phryges . Nihil enim vetat quominus dicatur et in illos, qui non nisi suo malo docti parent recte monentibus.

Index Adagiorum