I. 5. Omne tulit punctum. Omnium calculis. lx

Omne tulit punctum et Cunctorum calculis legimus pro eo, quod est : omnium sententia et comprobatione. Quorum prius translatum est a consuetudine comitiorum, ubi tabella circumferri consuevit, in qua puncto apposito significabant, cui candidatorum suffragarentur. Posterius a judiciorum sortibus, de quibus paulo superius meminimus. Horatius :

Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci.

Nam qui jucunda modo scribunt, iis dumtaxat placent, qui voluptatem appetunt. Contra qui utilia, ab iis tantum probantur, quibus utilitas quaeritur. At qui voluptatem cum utilitate conjunxit, is omnium suffragio laudabitur. Idem in Epistolis :

Discedo Alcaeus puncto illius, ille meo quis ?

Quis nisi Callimachus ?

Item in epigrammate choliambico, quod refertur a Porphyrione :

Ciconiarum Rufus iste conditor,

Hic est duobus elegantior Plancis,

Suffragiorum puncta non tulit septem.

Aristides in Themistocle ἡ κοινὴ ψῆφος Ἑλλήνων, id est qui est communis Graecorum calculus, dixit pro eo, quod erat : totius Graeciae consensus. Cicero libro Tusculanarum quaestionum secundo : Quae flamma est, per quam non cucurrerunt qui haec olim punctis singulis colligebant ? Agit autem de magistratibus, qui singulorum civium suffragiis mandabantur. Apuleius Asini sui libro sexto : Certe calculo cunctorum, utcumque mors ei fuerat destinata, id est, omnium suffragiis sententiisque.

Index Adagiorum