I. 5Mala attrahens ad sese ut caecias nubes.lxii
Caecias nubes attrahens
id estΚάκ᾿ ἐφ᾿ αὑτὸν ἕλκων ὥστε καικίας νέφος,
Versus est senarius proverbio celebratus in eos, qui sibiipsis litium ac negotiorum materiam pariunt accersuntque ducta similitudine ab ejus venti natura, cui nomen caecias, quem Plinius media inter aquilonem et exortum regione flare scribit et unum contra aliorum septentrionalium ventorum naturam nubes non pellere, sed attrahere. Quin ipsius asscribam verba. Ventorum, inquit, etiam frigidissimi sunt, quos a septentrione diximus spirare. Vicinus his corus. Hi et reliquos compescunt et imbres abigunt. Humidi auster et aphricus et praecipue auster Italiae. Narrant et in Ponto caeciam in se trahere nubes. Hactenus Plinius. [Hist. Nat., II, 126] Aristoteles libro De mundo putat caeciam circa ortus aestivos flare additque hunc a nonnullis eundem haberi cum illo, quem alii θρασκίαν nominant flatque proximus argestae. Quid autem in causa sit, ut hic ventus nubes non more reliquorum a se propellat, sed ad se vocet, Aristoteles in Meteorologicis conatur ostendere. Vel quod alius, inquit, ventus reflet adversus eodem tempore vel quod hic e sublimi coeli parte spirans, puta orientali, non transversus per terram feratur, sed recurvata linea propter reflexum, unde exortus est, eo recurrit. Atque ita fit, ut nubes ad sese cogat. Unde idem in libro De mundo, caeciam inter eos ventos numerat, qui ἀνακαμψίπνοι [Mund., 394b] id est resupinati flatus vocantur. In Problematis autem sectione vigesimasexta duas hujusce rei causas reddit : alteram hanc esse putat, quod eodem tempore reflet alius ventus caeciae contrarius ; altera non dissonat ab iis, quae retuli, nempe caeciam spirare ab eminentiore coeli regione, nimirum ab ea quae vergit ad orientem. [Probl., 26, 1] Hanc autem esse aeditiorem quam occiduam colligit ex magnitudine et altitudine maris occidentalis ; itaque fieri, ut caecias occiduam regionem adversus invadens nubes contrahat easque suo in se reflexu ad se trahat. Hujus rei mentionem facit et Plutarchus in vita Sertorii scribens hunc ducem animadversa caeciae natura, qui tum forte flabat, Cacitanos aut, ut Graeci codices habent, Characitanos hostes ad deditionem coegisse ad hunc modum. [Vit. Sert., 17] E regione speluncarum, in quibus illi se continebant, objecit aggeres cinericios. Quibus incursatione equitum concitatis caecias tantum pulveris in fauces speluncarum devexit, ut cum ferre non possent, sese Sertorio in manus darent. Refertur adagium ab Aulo Gellio libro secundo, capite vigesimosecundo idque ex Aristotele. [Noct. Att., II, 22, 24] Refertur et a Theophrasto libro De natura ventorum. Sed ab hoc atque item ab Aristotele refertur, ut videatur etiam in bonam partem dici posse. Ait enim Ἕλκων ἐφ᾿ αὑτὸν τὸν πλοῦτον ὥσπερ ὁ καικίας νέφη [Vent., 7, 37] id est Attrahens ad sese divitias ut caecias nubes. Plutarchus in commentario, cui titulus Quo pacto quis possit ab inimicis juvari : Ὡς γὰρ ὁ καικίας τὰ νέφη, οὕτως καὶ ὁ φαῦλος βίος ἐφ᾿ αὑτὸν ἕλκει τὰς λοιδορίας, [De capienda ex inimicis utilitate, 88e] id est Quemadmodum enim caecias nubes, itidem improba vita probra ad sese attrahit. Usurpat idem in bonam partem in Praeceptis politicis. [De capienda ex inimicis utilitate, 823b] Unde de re quavis dici posse videtur in utramlibet partem ut Hic ad sese eruditorum hominum gregem attrahit perinde ut caecias nubes. Hic undique pecunias attrahit ad sese quemadmodum caecias nubes. Hunc omneis bonae felicitates non aliter sequuntur quam caeciam nubes. Nusquam absunt jurgia, ubicumque hic adest ; neque enim secus ad sese lites attrahit quam caecias nubes. Consimiliter ad rem referri potest : Res est tumultuosa, ambitio, quippe invidiam, simultatem, profusionem atque id genus alia incommoda non aliter attrahit ad sese quam caecias nubes. Modestia cunctorum hominum benevolentiam allicit ad sese, itidem ut caecias nubes.Sic mala sibiipsi, ut Caecias nubem attrahens.