I. 1. Fenum habet in cornu. lxxxi

In homines maledicos, ac feroces dicitur : Fenum habet in cornu. Horatius in sermonibus : Fenum habet in cornus, longe fuge. Inde translatum, ut Acroni placet, quod antiquitus bobus cornipetis fenum pro signo in cornu appenderetur, quo sibi caverent, qui forte occurrissent. Idque ideo fieri solitum Plutarchus in Problematis autumat, quod copiosiore pabulo non modo boves, sed et equi et asini insolentiores ac ferociores reddantur. Unde extat et Sophoclis dictum in tumidum quempiam ac praeferocem : Tu, inquit, ferves, quasi pullus pabuli copia. Huic adstipulatur illud Solonis dictum apud Laertium : Τὸν μὲν κόρον ὑπὸ τοῦ πλούτου γεννᾶσθαι, τὴν δὲ ὕβριν ὑπὸ τοῦ κόρου, hoc est Satietatem nasci ex opulentia, ex satietate ferociam. Dictum est autem aliquando, ut idem testatur Plutarchus, in M. Crassum, quod in cornu foenum haberet, propterea quod haudquaquam impune lacesseretur, homo praedives ac potens et simultatum persequentissimus. At postea Caesar dictus est ei foenum detraxisse : quod omnibus illum ut cornipetam taurum fugientibus ac formidantibus ipse primus ausus fuerit illi resistere. Vsurpat adagium hoc etiam Divus Hieronymus in epistola quadam minitans his, a quibus forte esset lacessendus.

Index Adagiorum