I. 1. Graviora Sambico patitur. lxxx

Δεινότερα Σαμβίκου πάσχει, id est Atrociora Sambico patitur. In eos, qui cruciatibus exquisitis torquentur aut quibus insignia mala accidunt. Proverbium Plutarchus refert in Problematis Graecanicis atque hujusmodi quandam adfert causam. Sambicus quispiam Eleus, una cum sociis aliquot non paucas apud Olympia aereas statuas concidit vendiditque. Deinde majora etiam ausus Dianae praesidis templum diripuit. Est enim illius in Elide templum, quod Aristarcheum nominant. At ille mox comprehensus, dum socios prodere recusat, annum perpetuum exquisitis cruciatibus dilaceratus est, inter quos etiam animam efflavit. Atque hinc vulgo nata paroemia.

Index Adagiorum