II. 7. Magnum os anni. xvii

Μέγα στόμα τοῦ ἐνιαυτοῦ, id est Magnum os anni. Dicebatur, quoties uberior rerum proventus aut vilior annona animos et loquendi libertatem adderet alioqui timidioribus. Solent enim rustici magnificentius loqui largiusque polliceri spe proventus uberioris. Refertur a Suida. Non admodum dissidet ab illo : Foenum habet in cornu, item illo : Argenti fontes loquuntur.

Index Adagiorum