II. 3Argenti fontes.xiii
Ἀργύρου κρῆναι λαλοῦσιν, id est Argenti fontes loquuntur. Hoc adagio notabantur ii, qui stolide quidem atque indocte, sed arroganter tamen et confidenter loquerentur, opibus videlicet suis freti. Vulgus enim divitum dulci, ut ait Horatius, fortuna ebrium hoc quoque putat suis divitiis deberi, ut quidquid dixerint, id protinus velut eruditum omneis suspiciant et approbent. Quod notans Flaccus : Meae, inquit, contendere noli, / Stultitiam patiuntur opes. [Epist., I, 18, 28] Item alibi :
[Serm., II, 3, 98] Huc pertinet et mimus ille neutiquam invenustus :Et quidquid volet, hoc veluti virtute paratum
Speravit magnae laudi fore.
[Mim., 1] Item illud ex Antiphane apud Stobaeum :Fortuna quem nimium fovet, stultum facit.
[Flor., IV, 31c, 66] id estὉ δὲ πλοῦτος ἡμᾶς, καθάπερ ἰατρὸς κακός,
Τυφλούς, βλέποντας παραλαβών, πάντας ποιεῖ,
In eandem sententiam Menander in Seipsum lugente : Τυφλὸς ὁ πλοῦτος καὶ τυφλοὺς / ἐμβλέποντας εἰς αὐτὸν δείκνυσιν, [Flor., IV, 31c, 67] id est Caecae divitiae atque eos, qui se intuentur, caecos reddunt. Rursum illud ejusdem :Opes enim nos, sicuti medicus malus,
Ubi ceperint, reddunt videntes ilico
Caecos.
[Flor., IV, 31c, 68] id estὙπερήφανόν που γίγνεται λίαν τρυφή,
Ὅτε πλοῦτος ἐξώκειλε τὸν κεκτημένον
Εἰς ἕτερον ἦθος, οὐκ ἐν ᾧ τὸ πρόσθεν ἦν,
Diximus alias : Foenum habet in cornu. Felicitatis comes esse solet ferocia. Pindarus in Isthmiis, hymno tertio :Nimis insolens tum redditur lascivia,
Quoties, opes qui possidet, mores repens
Mutat in alienos, pristinis contrarios.
[Isthm., 3, 1] id est Si quis vir fortunatus fuit vel in gloriosis certaminibus, vel in opulentia obtinet, ut aiunt, magnificam saturitatem, dignus, qui laudibus civium admisceatur. Quadrabit in eos quoque, quorum oratio propter opum fiduciam plus satis libera atque audax videbitur. Nam quemadmodum paupertas timiditatem adfert, itidem opulentia παρρησίαν, id est loquendi confidentiam, adducere solet.Εἴ τις ἀνδρῶν εὐτυχάσας ἢ σὺν εὐδόξοις ἀέθλοις,
Ἢ σθένει πλούτου κατέχει, φασίν, ἐανῆ κόρον,
Ἄξιος εὐλογίαις ἀστῶν μεμίχθαι,