III. 7. Satietas ferociam parit. liii

Nicolaus Stobaeus in collectaneis suis hanc sententiam proverbii titulo citat : Τίκτει κόρος μὲν ὕβριν, ἀπαιδευσία δὲ μετ᾿ ἐξουσίας ἄνοιαν, id est Parit satietas ferociam, imperitia cum potestate conjuncta insaniam. Tollit animos opulentia ; quod si ad inscitiam accedat potestas, jam res ad insaniam usque procedit. Concinit cum illo Foenum habet in cornu. Pindarus in Olympiis invertit sententiam, dicens Ὕβριν κόρου μητέρα, id est Ferociam matrem satietatis. Sed reprehenditur ab interprete, qui magis approbat Homeri versum :

Τίκτει τοι κόρος ὕβριν, ὅταν κακῷ ὄλβος ἕποιτο,

id est

Fastum copia gignit, opes ubi pravus adeptus.

Caeterum hunc versum non memini legere apud Homerum, nec videtur illi γνήσιος; certe, quod constat, extat in sententiis Theognidis.

Index Adagiorum