I. 7. Ab incunabulis. liii

Eundem habet sensum Ab incunabulis, id est a primis vitae rudimentis. Plautus in Pseudolo :

Sed hic servus Carysto huc qui advenit, quid sapit

Usque a cunabulis ?

Item Titus Livius : Ab incunabulis imbutum odio tribunorum. M. Tullius oratoris incunabula vocat primam illam a fundamentis institutionem. Et Vergilius : Gentis cunabula nostrae. Aurelius libro Pandectarum primo, titulo De officio praefecti praetorio : His cunabulis praefectorum auctoritas initiata intantum meruit augeri, ut appellari a praefectis praetorio non possit. Aristoteles in Ethicis libro secundo dicit ἐκ νηπίων, ἐκ νέων. Quorum posterius citat ex Platone. Est autem is locus apud Platonem libro De legibus decimo : Νῦν οὖν πειθόμενοι τοῖς μύθοις, οὓς ἐκ νέων παίδων ἔτι ἐν γάλαξι τρεφόμενοι τροφῶν τε ἤκουον καὶ μητέρων etc., id est Nunc vero credentes fabulis, quas a pueris cum adhuc lacte aleremur a nutricibus ac matribus audivimus. Similiter et crepundia pro prima aetate accipiuntur.

Index Adagiorum