I. 6Ab ipso Lare.lxxxiii
Ἀφ᾿ Ἑστίας ἄρχου, id est A lare incipe, hoc est a domesticis ac familiaribus initium sumito. A lare ordiri Recte dicetur in magistratus et alienae vitae censores, quorum officium est, ut in primis suos suorumque vitam corrigant. Nam Ἑστίαν Graeci vocant, quem nos Larem ac Vestam vocamus. Aristophanes Σφηξίν
[Vesp., 84] id estΟὔκ, ἀλλ᾿ ἵνα
Ἀφ᾿ Ἑστίας ἀρχόμενος ἐπιτρίψω τινά,
Ductum a vetusto ritu sacrorum, in quibus primitiae Laribus immolabantur. Aristocritus citante interprete fabellam hujusmodi refert. Cum devictis Titanibus Jupiter imperio potitus esset, Vestae permisit optionem, ut quicquid vellet, eligeret e regni partibus. Illa primum virginitatem poposcit, deinde sacrorum omnium, quae diis immolarent homines, primitias. Inde abiisse in consuetudinem, ut in omni sacro primae parteis Lari tribuerentur. Usus est hoc adagio Plato in Euthyphrone : Βουλοίμην ἄν, ὦ Σώκρατες, ἀλλ᾿ ὀρρωδῶ μὴ τοὐναντίον γένηται. Ἀτεχνῶς γὰρ ἀφ᾿ Ἑστίας δοκεῖ μοι ἄρχεσθαι κακουργεῖν τὴν πόλιν σὲ ἐπιχειρῶν ἀδικεῖν, [Euthyphr., 3a] id est Equidem cupiam, verum vereor, ne res in diversum exeat. Nam mihi quidem laedendae reipublicae ab ipso Lare facere videtur initium, cum te tentat laedere. Plutarchus in libello De Polyphilia : Πρῶτον μὲν οὖν ὥσπερ ἀφ᾿ Ἑστίας ἀρξάμενοι, [De amicorum multitudine, 93e] id est Primum igitur velut a Lare exorsi. Totidem ferme verbis utitur in commentario Περὶ τῶν ὑπὸ τοῦ θείου βραδέως τιμωρουμένων. [De Sera Numinis Vindicta, 549e] Usurpat et in libello, quem scripsit adversus Herodotum. [Her. Mal., 856d] Aristides in Pericle : Ὁ δ᾿ ἀφ᾿ Ἑστίας ἀρξάμενος τῆς αὐτὸς αὑτοῦ τὸ σύμμετρον ᾑρεῖτο πρὸ τοῦ πλείονος, [Quat., III, 118] id est At ille a suo ipsius exorsus Lare maluit aequalitatem sequi quam reliquos antecellere. Interpres admonet dici solitum de iis, qui ab ipso statim initio vel boni sunt vel mali. Quasi dicas Ab ipsis incunabulis, quod Lar statim nascentes excipiat.Non verum ut aliquem exorsus a Lare obteram.