I. 7Cum lacte nutricis.liv
Cognatum est his, quae superius retulimus. Ab incunabulis, A teneris unguiculis. Cicero Tusculanarum quaestionum libro III : Nunc autem simul atque aediti in lucem et suscepti sumus, in omni continuo pravitate et in summa opinionum perversitate versamur, ut poene cum lacte nutricis errorem suxisse videamur. [Tusc.]