I. 4. Laterem lavas. xlviii

Feruntur huic confines aliquot apud Graecos paroemiae, quibus operam inanem significamus, veluti Πλίνθον πλύνεις, id est Laterem lavas, id quod usurpat Terentius in Phormione :

Loquarne ? Incendam. Taceam ? Instigem. Purgem me ? Laterem lavem.

Theocritus in Charitibus :

Καὶ ὕδατι νίζειν θολερὰν ἰοειδέϊ πλίνθον,

id est

Et nigram silicem lavisse liquentibus undis.

Index Adagiorum