I. 4. Aranearum telas texere. xlvii

Τὰ ἀράχνια ὑφαίνειν, id est Aranearum telas texere, est in re frivola nulliusque frugis infinitum atque anxium capere laborem. Refertur proverbii vice a divo Basilio in initio enarrationis Hexameron. Unde et apud Diogenem Laertium in vita Zenonis philosophus quidam rationes dialecticas aranearum textis similes esse dicebat, quae cum operosum quiddam atque exactum prae se ferant, tamen nugatoriae sint atque imbecilles. Et alius quispiam leges cum aranearum textis comparabat, quae cum a magnis avibus facile discinderentur, muscas dumtaxat irretirent.

Index Adagiorum