III. 1. Gallos quid exsecas ?. liv

Γάλλους τί τέμνεις; id est Gallos quid exsecas ? Quid actum agis ? Nam Galli Cybelis sacerdotes sua sponte sunt exsectis testibus. Quid spolias nudum ? Cur affligis afflictum ? Cur senile corpus jejuniis attenuas ? Quanquam id ad quamvis inanem operam significandam conveniet. Quemadmodum illa : Laterem lavas, Actum agis.

Index Adagiorum