I. 4. Lapidem elixas. xlix

Cui simillimum est, quod refertur apud Aristophanem in comoedia, cui titulus Σφῆκες : Λίθον ἕψεις, id est Lapidem decoquis. Pro eo, quod est inaniter laboras : Ἀλλ᾿ ὅταν ἀντιβολοίη | τις, κάτω κύπτων ἂν οὕτω, | λίθον ἕψεις, ἔλεγεν, id est Quin ubi quis obsecraverit, demisso sic capite, lapidem decoquis, inquit. Neque enim unquam mollescit lapis, quantumvis diutina coctione. Generaliter conveniet in quamvis inanem operam, speciatim in hominem durum nullisque precibus mollescentem.

Index Adagiorum