IV. 4. Dulce pomum cum abest custos. xcii

Γλυκεῖ ὀπώρα φύλακος ἐκλελοιπότος

id est

Custos ubi deest, dulce pomum est scilicet.

Senarius est proverbialis, quo licebit uti cum significabimus impunitate malos ad peccandum provocari. Sumpta metaphora a pueris et adulescentibus qui sibi non temperant quominus furentur poma, si senserint abesse custodem. Utitur Plutarchus, in libello quem inscripsit Ἐρωτικόν, in philosophos qui sub praetextu philosophiae libidini suae serviunt : Πρόφασις μὲν οὖν φιλία καὶ ἀρετή. Κονίεται δὲ καὶ ψυχρολουτεῖ καὶ τὰς ὀφρῦς αἴρει καὶ φιλοσοφεῖν φησι καὶ σωφρονεῖν ἔξω διὰ τὸν νόμον, εἶτα νύκτωρ καὶ καθ᾿ ἡσυχίαν·

Γλυκεῖ᾿ ὀπώρα φύλακος ἐκλελοιπότος

, id est Igitur occasio amicitia ac virtus est. Sordidatur autem pulvere frigidaque lavat, attollit supercilia ac philosophari se praedicat, et foris sobrius est ob legem, deinde noctu clanculum Pomum suave est, tunc ubi custos abest. Extat in Proverbiis Hebraeorum : Aquae furtivae dulciores sunt. Et Pindarus in Isthmiis hymno sexto  :

Τὸ δὲ πὰρ δίκαν / γλυκὺ πικροτάτα μένει τελευτά,

id est

Et quod praeter honestum dulce est, manet finis amarissimus.

Index Adagiorum