IV. 4. Mercurius supervenit. xci

Ὁ Ἑρμῆς ἐπεισελήλυθεν, id est Mercurius supervenit. Ita loqui consueverunt, si quando silentium oriretur in conciliabulo multorum, significans non esse fas loqui Mercurio praesente, qui sermonis sit auctor. Ominosum et hodie putatur, si quando in coetu aut convivio subitum omnium silentium fuerit obortum. Refertur adagium a Plutarcho in commentario Πέρι τῆς ἀδολεσχίας. Affine est illi quod alibi dictum est : Lupus in fabula.

Index Adagiorum