II. 2. Haud impune vindemiam facies. xvii

Οὐκ ἐρήμας τρυγήσεις, id est Haud impune vindemiam facies. In eos competet, qui nullo servante impune decerpunt uvas. Aristophanes in Vespis :

Ἀλλ᾿ οὐκ ἐρήμας ᾤεθ᾿ οὕτω ῥᾳδίως τρυγήσειν,

id est

At ne existimetis vos adeo facile atque impune vindemiam facturos.

Nam ἐρήμας Graeci fieri dicunt, quod fit nullo prohibente nulloque obsistente. Confine est illi, quod alio referemus loco :

Γλυκεῖ᾿ ὀπώρα φύλακος ἐκλελοιπότος,

id est

Est dulce pomum, verum ubi custos abest.

Solent enim vitibus et pomariis adhiberi custodes, praesertim autumno, cum jam maturi foetus furem invitant. Itidem dicunt ἐρήμην κατηγορεῖν καὶ ἐρήμην δίκην γράφειν et ἐρήμην νικᾶν, et ἐρήμην κρίνειν ἢ κατακρίνειν, quemadmodum indicavimus alibi.

Index Adagiorum