III. 3. Lucrum malum aequale dispendio. lii

Celebratur Hesiodium dictum :

Μὴ κακὰ κερδαίνειν· κακὰ κέρδεα ἶσα ἄτῃσιν,

id est

Ne male lucreris, mala lucra aequalia damnis.

Utinam hanc sententiam cum mortales omneis tum praecipue negotiatores non scriniis, sed pectori inscriberent suo ducerentque non esse lucrum, quod jactura bonae mentis comparetur, neque quicquam utile esse, quod non idem sit honestum. Verum his magis arridet illud Ennianum :

Unde habeas quaerit nemo, sed oportet habere.

Sophocles Hesiodiam sententiam lautius extulit :

Οὐκ ἐξ ἅπαντος δεῖ τὸ κερδαίνειν φιλεῖν·

Ἐκ τῶν γὰρ αἰσχρῶν λημμάτων τοὺς πλείονας

Ἀτωμένους ἴδοις ἂν ἢ σεσωμένους.

id est

Non undecumque lucra gaude quaerere,

Plerosque si quidem turpibus de quaestibus

Auferre damnum, non salutem videris.

Feruntur in eandem sententiam aliquot senarii proverbiales :

Κέρδος πονηρὸν ζημίαν ἀεὶ φέρει,

id est Dispendio usque est fraude quaesitum lucrum. Et

Τὰ δ᾿ αἰσχρὰ κέρδη συμφορὰς ἐργάζεται,

id est

At turpe lucrum adducit infortunium.

Huc pertinet, quod alibi retulimus ex Isthmiis Pindari : Τὸ δὲ πὰρ δίκαν γλυκὺ πικροτάτα μένει᾿ τελευτά , id est Quod praeter justum est dulce, exitum habet amarissimum.

Index Adagiorum