IV. 4. Incita equum juxta nyssam. lxxxvi

Κέντει τὸν πῶλον περὶ τὴν νύσσαν, id est Stimula equum juxta lineam, sive metam, dicebatur ubi sermo loquentis aberraret ab eo quod esset institutum. Natum videtur ex Iliados Homericae Ψ, ubi Nestor multis verbis docet filium Antilochum quomodo debeat equos regere ; addit et hoc :

Ἐν νύσσῃ δέ τοι ἵππος ἀριστερὸς ἐγχριφθήτω,

id est

Ceterum equum laevum constringat linea metae.

Sumptum ab equestri cursu, qui inter praescriptas metas ac lineas agebatur, quas transilire nefas erat. Ad quod haud dubie Fabius allusit in undecimo Institutionum oratoriarum libro, referens Cassium Severum lineam poscere solitum adversus eos qui in aliena transirent subsellia, veluti qui praescriptum limitem egrederentur. Finitimum illi : Ἐκτὸς τῶν ἐλαιῶν, id est Extra oleas. Item illi : Ὑπὲρ τὰ ἐσκαμμένα πηδᾶν. Usurpavit proverbii titulo Gregorius Nazianzenus in oratione De sancto Pascha : Ἀλλά τι τούτων ἡμῖν τάχα ἂν εἴποι τις τῶν φιλεόρτων καὶ θερμοτέρων· Κέντει τὸν πῶλον περὶ τὴν νύσσαν, τὰ τῆς ἑορτῆς φιλοσόφει, id est Sed hic fortassis aliquis nobis dixerit ex his qui amant dies festos ac calidiores sunt : incita equum juxta nyssam ac de festo dissere. Utitur eodem proverbio in oratione De natali Jesu Christi. Idem variavit nonnihil in oratione Contra Eunomianos : Μηδὲ καθάπερ ἵπποι θερμοὶ καὶ δυσκάθεκτοι τὸν ἐπιβάτην λογισμὸν ἀπορρίψαντες καὶ τὴν καλῶς ἄγχουσαν εὐλάβειαν ἀποπτύσαντες πόρρω τῆς νύσσας θέωμεν, id est Ne velut equi fervidi et intractabiles, posteaquam rationem ceu sessorem excusserimus, et religiosam cautionem pulchre nos saeptis cohibentem, procul a meta curramus.

Index Adagiorum