I. 10. Ultra saepta transilire. xciii

Ὑπὲρ τὰ ἐσκαμμένα πηδᾶν, id est Saepta transilire. Congruit vel in eos, qui rem quampiam novam et incredibilem designant longeque supra vulgarium hominum facultatem. Vel in hos, qui a re proposita digrediuntur. Vel in illos, qui praescriptos sibi terminos et potestatis mandatae modum transeunt. Natum adagium a Phayllo quodam pentathlo Pontico, ut quibusdam placet, Crotoniata, qui tum saltu tum disco mirum in modum valuisse legitur. Haec ferme Suidas. Extat et inscriptio statuae illius hujusmodi :

Πέντ᾿ ἐπὶ πεντήκοντα πόδας πήδησε Φάϋλλος,

Δισκεύει δ᾿ ἑκατὸν πέντ᾿ ἀπολειπομένων,

id est Quimque supra quinquaginta pedes saliit Phayllus, discum autem jacit centum exceptis quimque. Meminit hujus adagii Plato in Cratylo : Καὶ ὑπὲρ τὰ ἐσκαμμένα ἁλέσθαι, id est Et ultra saepta salire. Refert et Julius Pollux libro De rerum vocabulis tertio. Lucianus in Somnio : Ὑπὲρ τὰ ἐσκαμμένα ἤδη πηδᾷ, id est Ultra saepta jam transilit. De somnio, cujus finis, cum sit somnus, jam etiam vigilanti duraret. Chrysostomus homilia in II Cor. III : Τὰ σκάμματα παρέβη, id est Saepta transcendit ; de Paulo loquitur, qui cum gratis doceret Evangelium, plus praestitit quam ab apostolis exigebatur. Cicero De oratore libro primo : Et quasi certarum artium forensibus cancellis circumscriptam scientiam. Idem in actionibus : Ab his cancellis, quibus me circumscripsi, declinavero. Locus enim is, in quo celebrabantur ludi forenses, fossis, cancellis, aut aliis id genus saeptis erat circumscriptus.

Index Adagiorum