IV. 4. Praestat invidiosum esse etc.. lxxxvii

Nihil tam vulgari sermone jactatum quam haec sententia : Praestat invidiosum esse quam miserabilem. Nam invidia fere comes est felicitatis, miseratio calamitatis. Est autem apud Herodotem in Thalia, ubi Periander ita loquitur filio : Σὺ δὲ μαθὼν ὅσῳ φθονέεσθαι κρέσσον ἐστὶ ἢ οἰκτείρεσθαι, id est Tu vero doctus quanto satius sit invidiosum esse quam miserandum. Extat epigramma Graecum Palladae in hanc sententiam :

Ὁ φθόνος οἰκτιρμοῦ κατὰ Πίνδαρόν ἐστιν ἀμείνων.

Οἱ βασκαινόμενοι λαμπρὸν ἔχουσι βίον.

Τοὺς δὲ λίαν ἀτυχεῖς οἰκτείρομεν, ἀλλά τις εἴην

Μήτ᾿ ἄγαν εὐδαίμων, μήτ᾿ ἐλεεινὸς ἐγώ.

Ἡ μεσότης γὰρ ἄριστον, ἐπεὶ τὰ μὲν ἄκρα πέφυκεν

Κινδύνους ἐπάγειν, ἔσχατα δὕβριν ἔχει,

id est

Pejor livore est miseratio, Pindarus inquit,

Nam sunt felices quos petit invidia.

Horum nos contra miseret, quorum aspera sors est.

At mihi donari non cupio alterutrum,

Ut nimium felix vel sim miserabilis ulli.

Nam praestat cunctis rebus adesse modum.

Quandoquidem celsae vicina pericula sorti,

Imaque deprimitur non toleranda ferens.

Est autem apud Pindarum primo hymno Pythiorum : Ἀλλ᾿ ὅμως, κρέσσων γὰρ οἰκτιρμῶν φθόνος, / Μὴ παρίει καλά, νώμα δικαίῳ πηδαλίῳ στρατόν, id est Verumtamen meIior est commiseratione invidentia. Ne omitte honesta, guberna justo clavo exercitum. Rursus in Nemeis hymno octavo : Ὄψον δὲ λόγοι φθονεροῖσιν, / ἄπτεται ἐσλῶν αἰεί, χειρόνεσσι δ᾿ οὐκ ἐρίζει, id est Obsonium est invidis obtrectatio. Attingit autem honestos, cum deterioribus non contendit. Rursus Pythiorum undecimo : Ἴσχει τε γὰρ ὄλβος οὐ μείονα φθόνον. / Ὁ δὲ χαμηλὰ πνέων ἄφαντον βρέμει, id est Habet enim felicitas haud minimam invidiam. At qui humilia spirat in obscuro fremit.

Index Adagiorum