I. 1. Aliquid mali propter vicinum malum. xxxii

Lysimachus apud Plautum in Mercatore :

Nunc ego verum esse illud verbum experior,

Aliquid mali esse propter vicinum malum.

Quibus ex Plauti verbis satis liquet hanc sententiam vulgari sermone fuisse celebratam. Eam Hesiodus eleganter expressit in opere, cui titulus Opera et dies :

Εἰ γάρ τοι καὶ χρῆμ᾿ ἐγχώριον ἄλλο γένηται,

Γείτονες ἄζωστοι ἔκιον, ζώσαντο δὲ πηοί.

Πῆμα κακὸς γείτων ὅσσον τ᾿ ἀγαθὸς μέγ᾿ ὄνειαρ.

Ἔμμορέ τοι τιμῆς ὅς τ᾿ ἔμμορε γείτονος ἐσθλοῦ.

Οὐδ᾿ ἂν βοῦς ἀπόλοιτ᾿ εἰ μὴ γείτων κακὸς εἴη,

id est

Si qua domi inciderit tibi res, tunc ilico omissis

Adsunt vicini zonis, cinguntur at ipsi

Affines ; noxa est vicinus ut improbus ingens,

Contra ita maxima commoditas, si commodus adsit.

Deest honor huic, bona quem vicinia deficit, at nec

Intereat bos, ni vicinus ubi improbus adsit.

Neque tantum inter privatos vicinos haec sententia locum habet, verumetiam experimentis observatum est populos a vicinis subversos. Quemadmodum Aetolis et Acarnanibus evenit, qui se mutuis cladibus everterunt, inter se finitimi. Item Carthaginiensibus et Byontinis ; quarum historiarum meminerunt Hesiodi interpretes. Huc videtur leviter allusisse Vergilius in Eclogis, cum ait :

Nec mala vicini pecoris contagia laedent, et,

Mantua vae miserae nimium vicina Cremonae.

Admonet autem paroemia, uti bonorum convictum et consuetudinem expetamus, a malis nos quammaxime possumus abducamus. Proinde scitum est illud Themistoclis apud Plutarchum, qui cum praedium quoddam venderet, hoc quoque praeconem addere jussit : Ὅτι καὶ ἀγαθοὺς ἔχει γείτονας, id est Quod vicinos etiam haberet bonos, quasi vicini commendatione futurum esset longe vendibilius. Neque multum abhorret hinc illud ejusdem Hesiodi carmen :

Πολλάκι καὶ ξύμπασα πόλις κακοῦ ἀνδρὸς ἐπαυρεῖ,

id est

Saepe mali malefacta viri populus luit omnis.

Index Adagiorum