Adagiorum Chiliades

I. 1Manus manum fricat.xxxiii

Socrates in Axiocho Platonis ait Prodico sophistae hunc Epicharmi comici versiculum semper in ore fuisse :

Ἡ δὲ χεὶρ τὴν χεῖρα κνίζει, δός τι καὶ λάβοις τι,

[Axioch., 366c] id est

Affricat manum manus, da quiddam et aliquid accipe,

videlicet hominis quaestum facete taxans, qui neminem gratis doceret et a quo se quoque quae tum dicturus esset, didicisse affirmabat, at ne id quidem gratuito, immo numerata mercede. Sententia digna tum homine Siculo tum vafro poeta ; sic enim illum appellat Cicero. [Att., 1, 19] Monet autem neminem ferme mortalium inveniri, qui velit in quempiam beneficium collocare, a quo non speret aliquid emolumenti vicissim ad se rediturum, sed officium invitari officio, beneficium beneficio provocari. Idem adagium effertur et hoc pacto : Χεὶρ χεῖρα νίπτει, id est Manum manus lavat. Idem pollet utraque metaphora. Nam mutua commoditas est, quoties vel fricat vel abluit manus manum. Circumfertur inter Graecanicas sententias hujusmodi distichon :

Ἀνὴρ γὰρ ἄνδρα καὶ πόλις σῴζει πόλιν.

Χεὶρ χεῖρα νίπτει, δάκτυλός τε δάκτυλον,

[Monostich., 31, 832] id est

Urbs servat urbem, servat itidem vir virum.

Manus manum, digitumque digitus abluit.

Utitur eo et Seneca in ludicro libello de morte Claudii Caesaris.