I. 10. Si juxta claudum habites, subclaudicare disces. lxxiii

Plutarchus in libello De liberis educandis : Ἂν χωλῷ παροικήσῃς, ὑποσκάζειν μαθήσῃς, id est Si juxta claudum habitaris, disces subclaudicare. Pindari interpres extulit hunc in modum :

Χωλῷ παροικεῖς, κἂν ἑνὶ σκάζειν μάθοις,

id est

Claudo vel uni si propinquus manseris,

Disces et ipse claudicare protinus.

Huc pertinet illud Hesiodium nobis alibi dictum Πῆμα κακὸς γείτων etc. Ea vero rerum humanarum est infelicitas, quod facilius transiliunt vitia quam bona. Et tamen verum est, quod addit Hesiodus : Ὥσπερ κἀγαθὸς μέγ᾿ ὄνειαρ. Ita Pindarus in Nemeis hymno septimo :

Εἰ δὲ δεύεται

Ἀνδρὸς ἀνήρ, τί φαῖμέν κε γείτων ἔμμεν

Νόῳ φιλήσαντά γ᾿ ἀτενεῖ γείτονι ; χάρμα πάντων

Ἐπάξιον, id est

Si vir viro eget, quid dicemus vicinum esse vicino animo constanti amicum ? Gaudium omni re dignum. Quanquam video nec lectionem nec interpretationem hujus loci constare Graecis. Quidam enim pro δεύεται legunt γεύεται referuntque ad commodorum aut incommodorum communicationem quam homo capit ab homine, maxime a vicino. Et legendum videtur γείτον᾿ ἔμμεν, ut respondeat participio φιλήσαντα. Interpres adducit et illud ex Hesiodo :

Γείτονες ἄζωστοι ἔκιον, ζώσαντο δὲ πηοί,

id est

Vicini incincti, cincti venere propinqui.

Notum est illud Themistoclis, qui proscripto agro jussit et hoc praeconem addere reliquis dotibus, quod bonum haberet vicinum. Proverbium admonet perniciosam improborum hominum consuetudinem, propterea quod cum corporis tum maxime animi vitia contagio serpunt in vicinum. Naso :

Dum spectant oculi laesos, laeduntur et ipsi

Multaque corporibus transitione nocent.

Id Aristoteles existimat potissimum usu venire in morbis oculorum, quod ea corporis pars maxime sit mobilis. Item in scabie, quod in summa sit cute et humore glutinoso ad vicinum permanet. Postremo in omnibus morbis, qui e spiritu corrupto nascuntur ut pestis, quod spiritus facile ab alio in alium trajiciatur. Denique est occultus quidam naturae consensus, qui fit ut oscitare incipiat, qui viderit oscitantem, et micturiat, qui meientem conspexerit ; auctor est Alexander Aphrodiseus. Et balbutire discit, quisquis assidue cum balbo vivit. Morum autem scabiem affricat convictor convictori. Aristoteles sectionis VI, problemate IV quaerit quare lippitudo, tabes et scabies contagio migrent ad alios nec idem accidat in omnibus morbis. Plutarchus in commentario De ratione dignoscendi verum amicum ab adulatore scribit tantam habere vim assiduam consuetudinem, ut imprudentes etiam imitemur vitia eorum, quibuscum vivimus ; quemadmodum Platonis familiares ejus gibbum imitabantur. Aristotelis amici balbutiem ejusdem exprimebant. Alexandri Macedonum regis familiares cervicis inflexum et vocis in dicendo asperitatem effingebant. Plato De legibus II eleganter indicat quomodo fallat contagium : Πότερον εἰκὸς ἢ καὶ ἀναγκαῖον ταὐτὸν εἶναι ὅπερ ὅταν τις πονηροῖς ἤθεσι ξυνὼν κακῶν ἀνθρώπων μὴ μισῇ, χαίρει δὲ ἀποδεχόμενος, ψέγῃ δὲ ὡς ἐν παιδιᾶς μοίρᾳ ὀνειρρώτων αὐτοῦ τὴν μοχθηρίαν ; τότε ὁμοιοῦσθαι δήπου ἀνάγκη τὸν χαίροντα ὁποτέροις ἂν χαίρει, id est Utrum probabile an potius necessarium hoc ipsum esse, quod cum quis cum pravis hominum improborum moribus conflictatur, non odit, sed gaudet magis approbans, quanquam veluti per jocum reprehendit somnians suam ipsius malitiam ? tunc profecto necesse est, ut similis evadat gaudens utriscumque gaudeat.

Index Adagiorum