IV. 5. Ne bos quidem pereat. i

Jam ante proverbiis aliquot nobis declaratum est, quantum utilitatis adferat bonus vicinus, quantum incommodi malus. Sed quae conducunt ad vitae felicitatem, iterum atque iterum expedit inculcare, quo penitius infigantur animis. Neque enim ea res tantum habet locum in parandis aedibus aut fundo, sed in omni poene vita, ut quod Portius Cato prodidit de commodo vicino habendo non solum ad agricolas pertineat, verum etiam ad ununquemque nostrum. Etenim si quis jam provectior aetate vitae totius cursum relegat, comperiet maximam bonorum malorumque partem a bonis malisque vicinis fuisse profectam. Hesiodi carmen Columella tanquam proverbiale refert :

Μηδ᾿ ἂν βοῦς ἀπόλοιτ᾿ εἰ μὴ γείτων κακὸς εἴη,

id est

Nec bos intereat, vicinus si improbus absit.

At levis est bovis jactura, si cum his malis conferatur, quae capiuntur ex improbis convictoribus, ex fucatis amicis, ex uxoribus et famulis parum fidelibus. At Catonis quidem sententiam nonnulli rejiciendam esse duxerunt, quod in nobis situm non est qualem habeamus vicinum, quem nonnunquam mors aliaeque diversae causae nobiscum mutant. Id tametsi negari non potest, sapienter tamen a Catone praeceptum est ut agricola, quantum in ipso est, curet habere bonum vicinum, nec bonum tantum, sed et commodum. Bonus enim esse potest qui tibi commodus non sit. Id ut contingat, duae res potissimum adjuvabunt, diligentia in parando agro et commodi mores erga vicinum. Frequenter enim habemus malum vicinum quod ipsi nos praebeamus malos vicinos. Quemadmodum igitur, ut eleganter scribit Columella, sapientis est fortuitos casus magno animo sustinere, ita dementis est ipsum sibi malam facere fortunam. Quod facit qui nequam vicinum suis nummis parat, cum a primis cunabulis, si modo liberis parentibus est oriundus, audisse potuerit :

Οὐδ᾿ ἂν βοῦς ἀπόλοιτ᾿ εἰ μὴ γείτων κακὸς εἴη.

Quod non solum de bove dicitur, sed de omnibus partibus rei nostrae familiaris, adeo quidem ut multi praetulerint carere penatibus et propter injuriam vicinorum sedibus suis profugerint. Nisi aliter existimamus diversum orbem universas gentes petiisse relicto patrio solo, Achaeos dico et Hiberos, Albanos quoque nec minus Siculos, et ut primordia nostra contingam, Pelasgos, Aborigines, Arcadas, quam quia malos vicinos ferre non potuerint. Ac ne tantum de publicis calamitatibus loquar, privatos quoque memoria tradidit et in regionibus Graeciae et in hac ipsa Hesperia detestabiles fuisse vicinos, nisi Autolycus ille potuit cuiquam tolerabilis esse conterminus, aut Aventini montis incola Palatinis ullum gaudium finitimis suis Cacus attulit. Malo enim praeteritorum quam praesentium meminisse, ne vicinum meum nominem, qui nec arborem prolixiorem stare nostrae regionis, nec inviolatum seminarium, nec pedamentum annexum vineae, nec etiam pecudes negligentius pasci sinit. Jure igitur, quantum mea fert opinio, M. Portius talem pestem vitare censuit et in primis futurum agricolam praemonuit, ne sua sponte ad eam perveniret. Hactenus quidem Columella declamatoria quadam eloquentia simul et Catoni patrocinatus est et nos docuit, quanta pestis sit malus vicinus. Tametsi Cato non solum de vicini moribus sentit, verumetiam quam lauta sit re : Vicini, inquit, quo pacto niteant id animadvertito. In bona regione bene nitere oportebit. Interdum enim nitor arguit agri bonitatem, in solo vero parum fertili declarat industriam agricolae. Porro quemadmodum diligens vicinus extimulat ad studium bene colendi, ita vicinorum luxus et ignavia corrumpit vicini familiam. Itidem et praepotens vicinus opprimit propinquum pauperem, et supra modum tenues vicini semper aliquid abradunt sive precibus sive furto. Jam cum morosis et improbis vicinis nunquam rixa non est, nunc de finibus, nunc de damno dato, nunc de stillicidio, nunc de semita actuve, nunc de prospectu aut de lumine. Quod si fortuna nobis dederit talem vicinum nec liceat mutare, reliquum est ut nostra commoditate reddamus illum ex malo bonum, certe caveamus ne lacessitus fiat incommodior. Turpissimum enim fuerit si nostris moribus ex commodo vicino faciamus incommodum. Videlicet hoc est quod praecipit Cato : Vicinis bonus esto. Et ne satis esse putares si ipse temperes ab injuria vicini, adjungit familiam ne siveris peccare. Mox indicat quid utilitatis eapiatur ex bonis vicinis. Si te, inquit, libenter vicinitas videbit, facilius tua vendes, operas facilius locabis, operarios facilius conduces. Si aedificabis, operis, jumentis, materia juvabunt. Si quid bona salute usus venerit, benigne defendent. Olim igitur qui fundum proscribebant venalem, praeconem edocebant, quibus dotibus esset ager commendabilis, quam salubri coelo, quam commodo situ, quam fertili solo, quam bene aedifieatis villis. Sed vir acerrimi ingenii Themistocles, cum fundum venderet, jussit hujusmodi dotibus et illud adjici, quod haberet bonum vicinum. Id factum primum risu jocoque multitudinis acceptum est, mox intellectum est hanc agri commendationem esse praecipuam.

Plurimum itaque refert ad totius vitae commoditatem, qualem quisque vicinum sibi deligat, tum quo pacto qui contigit utatur. Princeps qui ditionem ambit, quam sine maximo negotio summoque ditionis avitae dispendio tueri non possit, malam viciniam sibi adjungit. Rursum qui cordaros ac fidos consiliarios, qui magistratus integros et reipublicae amantes asciscit, bonos vicinos adjungit. Neque minimum interest quas nationes in affinitatem adglutinet. Qui dotis aut honoris gratia sponsam asciscit incommodis moribus, aut cui sint cognati procaces, malos vicinos sibi adjungit. Qui cum improbis init amicitiae foedus, malam viciniam accersit. Qui ductus amore censuum conjicit sese in collegium aut monasterium impiorum aut etiam superstitiosorum, malam viciniam sibi parat. Prima igitur cautio sit in deligendo, proxima in corrigendo, postrema in fugiendo quod corrigi non potest. Quanquam ne fuga quidem debet carere cautione. Alioqui

In vitium ducit culpae fuga, si caret arte,

neque raro fit ut odio mali praecipitemus nos in aliud gravius malum. Raro poenituit amicitiae qui judicio delegit amicum. Et saepe nostra culpa fit ut rescindatur amicitia, quod amicis bonis utamur non bene, tum quod parum commodos amicos nec ferre novimus nec emendare. Neque vero levius peccant qui, cum inciderint in amicos pestilentes, nesciunt sese subducere, sed aut haerent his quos oderunt clanculum aut non dissuunt amicitiam, sed abrumpunt. Idem accidit mei similibus in deligendis ac retinendis studiorum nostrorum patronis et altoribus. Negligimus oblatos aut amplectimur nobis parum aptos aut, si quis obtigit accommodus, non studemus illius erga nos benevolentiam mutuis officiis alere. In prima certe parte gravissime peccavi adulescens. Etenim si tum respondissem favoribus magnatum qui me coeperant amplecti, futurus eram aliquid in literis, sed immodicus libertatis amor effecit ut diu cum perfidis amicis et pervicaci paupertate colluctarer. Nec erat finis futurus, nisi Guilhelmus ille Waramus Archiepiscopus Cantuariensis, vir non tam ob tituli munerisque dignitatem quam ob egregias summoque praesule dignas virtutes reverendus, me veluti fugitantem in amicitiae suae nassam pellexisset. Gustata dumtaxat illius humanitate contuli me in Italiam. Ibi cessantem neque quicquam minus quam de repetenda Britannia cogitantem, ultro revocat delato sacerdotio. Hoc quoque neglectum est. Caeterum, ubi me ventus alius retulisset in Angliam, sic astrinxit non tam benignitate, quanquam ea quoque fuit et est in illo singularis, quam morum amabili quadam jucunditate miraque in amando constantia, id quod in viris primatibus sane rarissimum est, ut nolens illi praeberem manus. Haec erat esca qua me pertraxit in suum jus. Ita meo bono captus sum, hoc uno nomine Felix quod hic Mecoenas obtigit, sed longe felicissimus futurus si maturius contigisset. An illum hujus alumni poeniteat nescio, certe mutuis in illum officiis meo animo nondum ipse satisfeci, nec videor unquam satisfacturus. Proinde mihi rogandi sunt omneis, qui bonarum literarum, qui religionis amore ducuntur, ut si quid fructus non poenitendi ceperunt ex meis lucubrationibus, huic sanctissimo praesuli pro me gratias agant, atque adeo si possint referant. Referent autem si non patientur illius memoriam apud posteros intermori, cujus benignitati debent quicquid ex libris meis hauserunt, si quid omnino frugiferum hauserunt.

Obstrepunt undique querimoniae deplorantium sibi ad studiorum cultum deesse Mecoenates. Atqui Mecoenas non statim amplexus est Vergilium aut Horatium, nec Mevio Baviove fuit Mecoenas. Illud primum agat adulescens ut egregium aliquod specimen ceu pignus de se praebeat, non periturum quod in ipsum conferatur. Nec satis esse putet quibuscumque rationibus abstulisse munus vel praedam verius. Non est improbitate petendi ambienda benignitas, sed literis ac moribus semper in melius proficientibus. Sic invitat fundus agricolam ad uberiorem sementem, si quod creditum erat bona fide multoque cum faenore reddat. Nec est subinde mutandus patronus, ut relicto quem defatigasti quaeras integrum, et una quercu excussa sub alia colligas. Sic uni aut duobus serviendum est, quasi sis perpetuo iisdem usurus. Nunc quam multos videmus qui suis moribus et literas odio et patronos pudore invidiaque onerant. Est quidem nonnulla gratitudinis pars literis dictisque celebrare nomen patroni, sed magni refert quo quem modo laudes. Vana laudatio fidem abrogat etiam vera praedicantibus, itaque fit, non ut lector melius sentiat de laudato, sed pejus de laudante. Immodicae laudes conciliant invidiam potius quam gloriam. Jam qui laudibus vehunt ea quae bonorum ac sapientum judicio damnantur, laudando vituperant. Primum quod adfers ad encomium sit verum, deinde quod verum est sic tractetur ut fiat etiam verisimile. Absint autem poetarum quorundam hyperbolae, quibus ex homine, cum libet, deum faciunt. Hae virtutes potissimum depingantur, quae favorem ac benevolentiam conciliant, quod genus sunt pietas, integritas, pudicitia, modestia, benignitas, morum candor ac facilitas. Nihil est humano ingenio invidentius, nihil hominum judiciis morosius. Proinde si quid attingendum erit earum rerum quas vulgus sic miratur ut invideat possidentibus, id arte tractandum est, ne fascinatio sit metuenda laudato. Nullus invidet opulento, qui, quod vel ex benignitate fortunae vel sine fraude partum possideat, sic habet ut dispensator sit potius quam dominus. Neque quisquam invidet potenti, qui potens est reipublicae commodis, qui quantum eminet dignitate tantum se submittit modestia, comitate vincens etiam humiles. Nullus invidet formoso qui naturae dono pudorem ac pudicitiam adjunxit. Nullus invidet valenti aut longaevo qui magno plurimorum bono valet ac vivit. Quod si cui deest ingenium aut ars ad haec pro dignitate tractanda, abstineat potius quam veluti malus pictor bonam formam imperitia sua reddat deteriorem. Alexander ille fortasse morosius, qui nullius manu pingi sustinebat nisi Apellis. Nemo tamen egregio corpore a Fulvo Rutubaque pingi cupiat. Quod emittis in lucem publicam tale sit, ut posteritatis memoriam polliceatur. Denique sic est temperanda laudatio, ut hoc officium non appareat esse tributum ejus animo quem laudas, — nulli enim minus expetunt aut sustinent etiam laudari quam qui maxime promerentur —, sed ipsi potius virtuti quam nolentem etiam sequitur sua gloria, sed aliis ad similia studia provocandis.

Sic et utiliter laudabitur qui promeritus est et citra periculum invidiae aut assentationis suspicionem. In defunctorum autem laudes uberius effundenda est vis eloquentiae, cum jam mitior est invidia et minor adulandi suspicio.

Hactenus ostendi quomodo studiosi suis patronis commendari queant. Nunc paucis attingam quibus rationibus et studiis ipsis favorem omnium valeant conciliare. Multis enim in locis jam linguae bonaeque quas vocant literae magna flagrant invidia, quod quidem fit partim culpa majorum, qui putant auctoritati suae detrahi si quid novae eruditionis accedat juventuti, contentique his quae pueri didicerunt, alia nec doceri patiuntur nec sustinent discere, vel quia piget vel quia pudet, partim etiam eorum vitio qui haec vetera nova invehunt. Sunt enim in hoc ordine quidam intolerabili insolentia, qui simul atque tenuerint duodecim verba Latina et quimque Graeca, Demosthenes ac Cicerones sibi videntur, effutiunt ineptos libellos, nonnunquam et virulentos, liberales disciplinas omneis miro fastu aspernantur et in harum professores scurriliter debacchantur. Nec desunt qui bonis literis ad res pessimas abutuntur, ad seditiosam maledicentiam, ad concutiendam, luxandam et labefactandam concordiam tranquillitatemque reipublicae Christianae. At qui olim his literis erant instructi principum tumultus sua facundia componebant, cum haeresiarchis belligerabantur, celebrabant divorum memoriam, carmine prosaque decantabant Christi laudes, exhortabantur ad contemptum hujus mundi, ad amorem rerum coelestium. Talis erat Basilius, talis Nazianzenus, talis Ambrosius, talis Prudentius, talis Lactantius, in quibus linguarum ac politioris literaturae cognitio ideo caret invidia, quia servivit pietati. Solent autem et hominum mores studiis imputari, quemadmodum hodie non pauci sunt qui detestantur Evangelium ob impuros quorundam mores Evangelii nomine sese venditantium. Quod si, quemadmodum Paulus cavens ab omni specie mali glorificat Evangelium suum, omnibus omnia factus ut omneis lucrifaciat, ita literarum hujusmodi professores integritate morum, comitate temperantiaque linguae commendarent suam professionem, longe plus esset fructus et invidiae minus. E diverso, si majores civiliter et aequis animis reciperent, non novas advenas sed veteres hospites postliminio sese recipientes, sentirent sibi non mediocrem lucem neque vulgarem utilitatem ex harum accessione accrescere. Nunc cum veteribus amicis perinde atque cum hostibus irreconciliabile bellum gerunt. Nova vocant quae sunt vetustissima, vetera nominant quae sunt nova. In priscis Ecclesiae doctoribus sacrorum voluminum cognitio cum linguarum et humanioris literaturae peritia fuit conjuncta. Idem videmus in priscis philosophis, medicis, jureconsultis. Ubi soloecissat Aristoteles aut Hippocrates ? Nonne facundi sunt Plato et Galenus ? In veteribus autem jurisperitis quae fuerit utriusque linguae peritia, quae Romani sermonis tum puritas tum majestas, declarant haec ipsa fragmenta quae gloriosus Justinianus nobis pro solidis voluminibus obtrusit, quanquam haec ipsa scatent undique mendis prodigiosis. Novum est pueris ad grammaticam instituendis inculcare modos significandi, praelegere delira glossemata, quae nihil aliud doceant quam impure loqui. Novum est adulescentem ad philosophiae, juris, medicinae, Theologiae studium recipi, qui ob inscitiam sermonis nihil intelligat in vetustis auctoribus. Novum est a Theologiae adytis excludi, nisi qui diu sudarit in Averroe et Aristotele. Novum est adulescentibus philosophiae candidatis inculcari nugas sophisticas et commenticias quasdam difficultates, meras ingeniorum cruces. Novum est in publicis scholis aliud responderi secundum viam Thomistarum et Scotistarum, Nominalium et Realium. Novum est illic excludi argumenta quae petita sunt ex divinorum voluminum fontibus, sola vero recipi quae ducuntur ex Aristotele, ex epistolis decretalibus, ex placitis scholasticorum, ex glossematis juris pontificii professorum aut similitudinibus plerumque frigidis ex jure Caesareo detortis. Si novis offendimur, haec vere nova sunt. Si vetera probamus, vetustissima sunt quae nunc offeruntur, nisi forte novum est quod ab Origenis seculo proficiscitur, et vetus est quod ante trecentos annos exortum semper in deterius profecit.

Sed his etiam iniquiores quidam non verentur privatim ac publice atque adeo in sacris etiam contionibus deblaterare, has literas esse fontes omnium haereseon, non animadvertentes hanc blasphemiam cadere in Hieronymum, Ambrosium et Augustinum aliosque complures, quibus doctoribus gloriatur Ecclesia. Hujusmodi stolidissimas nugas inculcant auribus adulescentium in secretis confessionibus : Cave a Graecis, ne fias haereticus, fuge literas Hebraeas, ne fias Judaeorum similis, abjice Ciceronem, ne cum illo damneris. O graves admonitiones. Nec cogitant futurum ut haec pueri passim effutiant ridenda cordatis omnibus. Eadem instillant parentum auribus, hoc agentes ut ipsis mandetur liberorum instituendorum cura. Facile imponitur mulierculis et simplicibus idiotis sanctimoniae fuco. Verum ovem nihilo rectius lupo commiseris, quam talibus ventribus liberos. Quid audio ? Valdenses, pauperes a Lugduno, Vuiclevus linguas ac bonas literas calluerunt ? Deinde num Hieronymus haereticus fuit, quia linguis et omni literarum genere praecelluit ? Si quis Gallicae dumtaxat linguae peritus sua lingua scriberet opiniones haereticas, an protinus admoneremus omneis, ne quis disceret Gallice ? Nuper etiam principum aulis persuadere coeperunt totum hunc tumultum et Lutheranismi et rusticanae seditionis ex linguis humanioribusque literis esse natum. Habent aulae Midas ac Thrasones suos, summique principes hoc magis patent talium insidiis, quo magis ingenui sunt quoque vehementius indulgent suis affectibus. Si de haeresi periclitatur qui Graece et Hebraice novit quod Lutherus harum linguarum rudis non est, cur non potius in tuto esse dicitur quod Joannes episcopus Roffensis, quod Hieronymus Aleander Archiepiscopus Brundusinus propugnatares sunt nutantis Ecclesiae, quorum hic omnibus linguis excellit, ille treis linguas aetate jam vergente non vulgari studio amplectitur.

Addunt et aliam calumniam. Forte in secretis admissorum confessionibus adulescentum audiunt aliquid lasciviae, qui morbus peculiaris est illi aetati. Rogant quos auctores legant ; cum audiunt Vergilium aut Lucianum, studiis imputant aetatis aut hominis vitium, traducuntque protinus et aetatem et literas, quasi vero non multo pejora audiant ab iis qui nullas omnino literas attigerunt. Etenim, quemadmodum literarum studium non liberat ab omnibus vitiis, ita negari non potest quin a multis arceat aetatem lubricam. Nihil autem tam sanctum, quin is qui natura improbus est, vertat in occasionem peccandi. Quod si tollendum est quicquid quomodocumque praebet turpitudinis occasionem, cur tantopere laudatur coactus iste coelibatus ? An putant ignotum, quae Lerna malorum hinc nascatur ? Sed quis tandem erit fructus, si studiorum professoribus invicem sese lacerantibus collabantur omneis honestae disciplinae, quod jam magna ex parte factum videmus locis aliquot ? At sine his vita hominum non est hominum sed ferarum. Quid igitur superest, nisi ut linguae bonaeque literae postliminio redeuntes ac velut a radice repullulantes, civiliter et comiter sese insinuent in sodalitatem earum disciplinarum quae tot jam seculis regnant in Academiis, neque cujusquam studium incessant, sed omnium studia potius adjuvent ? Deferant nonnihil auctoritati professionis, deferant aliquid inolitae et velut in naturam versae consuetudini, deferant aliquid et aetati multorum non facile ad diversa flexili. Quos viderint insanabiles, suo relinquant ingenio, ne majores excitent tragoedias. Qui tractabiliores erunt, hos inescent tempestivis ac blandis admonitionibus. Sic admoneant, sic adsint, sic corrigant, ut officiosa pedisequa monet, adest, corrigit heram suam.

Merito regina disciplinarum omnium est Theologia, verum haec erit et honestior et instructior, si tam utiles pedisequas qua decet comitate receperit in suum famulitium. Praeclara res est philosophia, sed huic plurimum accederet dignitatis si veteres amicas agnoverit. Honesta hera est jurisprudentia, verum huic ornamenti non parum adferent tam elegantes famulae. Egregia res medicina, sed absque linguarum et veterum literarum cognitione poene caeca est. Ad hunc modum si sua bona vicissim inter sese communicent, utraeque fient et locupletiores et splendidiores. Monarchas autem illud admonitos velim, ne susurronibus ejusmodi praebeant aures, cogitent potius quantum fructus ac dignitatis ex hoc studiorum genere rebus ipsorum sit accessurum et olim accesserit. Postremo res omnium et publice et privatim erunt feliciores, si suo quisque vicino bonum vicinum praestiterit. Ut ad proverbium redeam, congruit illi quod alibi commemoratum est : Aliquid mali propter vicinum malum, quod usurpavit Demosthenes in oratione contra Calliclean : Οὐκ ἦν ἄρα, ἄνδρες Ἀθηναῖοι, χαλεπώτερον οὐδὲν ἢ γείτονος πονηροῦ καὶ πλεονέκτου τυχεῖν, id est Non erat quicquam, o Athenienses, perniciosius quam improbum vicinum nec suis contentum esse nactum.

Index Adagiorum