I. 1. Malo accepto stultus sapit. xxxi

Paulo diversius extulit Hesiodus eandem tamen sententiam, cum ait in libro, cui titulus Opera et dies :

Δίκη ὑπερύβριον ἴσχει

Ἐς τέλος ἐξελθοῦσα· παθὼν δέ τε νήπιος ἔγνω,

id est

Tandem sua poena nocentem

Consequitur passusque sapit tum denique stultus.

Ad quam sententiam videtur alludere et Homerus in Iliados Ψ :

Ἵνα γνοίης ἀποτίνων,

id est

Uti tuo damno cognoscas.

Plato in Symposio : Ἃ δὴ καί σοι λέγω, ὦ Ἀγάθων, μὴ ἐξαπατᾶσθαι ὑπὸ τούτου, ἀλλὰ ἀπὸ τῶν ἡμετέρων παθημάτων γνόντα εὐλαβηθῆναι, καὶ μὴ κατὰ τὴν παροιμίαν ὥσπερ νήπιον παθόντα γνῶναι, id est Quae sane tibi quoque dico, Agathon, ne ab hoc fallaris, sed, ex cognitis his, quae nobis acciderunt, caveas, nec juxta proverbium veluti stultus post acceptum malum sapias. Huc referendum et Plautinum illud in Mercatore : Feliciter is sapit, qui alieno periculo sapit. In eandem sententiam Tibullus Elegiarum libro tertio :

Felix quicumque dolore

Alterius disces posse carere tuo.

Huc alludunt et illae sero sapientium voces :

Nunc scio quid sit amor.

Nunc ego

Et illam scelestam, et me miserum esse sentio.

Ah, / vix tandem sensi stolidus.

Videtur adagium ex illa vetustissima fabula manasse, de duobus fratribus Prometheo atque Epimetheo, quae quidem refertur apud Hesiodum ad hanc ferme sententiam : Jupiter iratus Prometheo propter ignem furto sublatum e coelo ac mortalibus redditum cupiensque illum simili retaliare dolo Vulcano negotium dat, ut e luto puellae simulachrum quanto maximo posset artificio fingat. Id simul atque factum est, singulos deos deasque monet, ut ei simulachro suas quisque dotes adjungerent ; unde et virgini Pandorae nomen adfictum apparet. Hanc igitur omnibus formae, cultus, ingenii linguaeque dotibus cumulatam Jupiter cum pyxide pulcherrima quidem illa, sed intus omne calamitatum genus occulente ad Prometheum mittit. Is recusato munere fratrem admonet ut, si quid muneris sese absente mitteretur, ne reciperet. Raedit Pandora persuasoque Epimetheo pyxidem donat. Eam simul ac aperuisset evolantibusque morbis sensisset Jovis ἄδωρα δῶρα, sero nimirum sapere coepit. Ubi Hesiodus palam ad adagionem alludens ait :

Αὐτὰρ ὁ δεξάμενος ὅτε δὴ κακὸν εἶχ᾿ ἐνόησεν,

id est

Accepit tactusque malo tum denique sensit.

Idem significat in Theogonia. Haec, inquit, peperit

Προμηθέα,

Ποικίλον αἰολόμητιν, ἁμαρτίνοόν τ᾿ Ἐπιμηθέα,

Prometheum vafrum nominans ac variis instructum consiliis, Epimetheum post erratum sapientem. Unde et Pindarus in Pythiis appellat illum ὀψίνοον quasi sero sapientem. Quod ipsa etiam indicant vocabula. Nam προμηθεύς Graecis eum significat, cui prius quam rem aggrediatur, suppetit consilium ; ἐπιμηθεύς, cui re peracta tum demum consilium in mentem venit ; προμηθεύεσθαι est consilio malis imminentibus occurrere. Lucianus in dialogo quodam ex comico quopiam citat hunc versiculum dictum in Cleonem, quod sero nec nisi confecto negotio saperet :

Κλέων Προμηθεύς ἐστι μετὰ τὰ πράγματα,

id est

Rebus peractis est Cleon Prometheus.

Idem in calce ejusdem dialogi : Ἐπεὶ τό γε μεθαβουλεύεσθαι Ἐπιμηθέως ἔργον, οὐ Προμηθέως ἐστίν, id est Nam illud quidem post rem consulere Epimethei est, non Promethei. Effertur etiam ad hunc modum paroemia : Παρὰ τὰ δεινὰ φρονιμώτερος, id est Post mala prudentior. Rursum hoc pacto : Ἐξ ὧν ἔπαθες, ἔμαθες, id est, ut sententiam magis quam verba reddam, Quae nocent, docent. At multo consultius est alienis malis prudentiorem reddi juxta Graecam sententiam  :

Βλέπων πεπαίδευμ᾿ εἰς τὰ τῶν ἄλλων κακά,

id est

Aliena spectans doctus evasi mala.

Circumfertur et illud nostrati vulgo jactatum : Mortales pudore et jactura doctiores evadere.

Index Adagiorum