III. 5Nostrae farinae.xliv
Ejusdam farinae dicuntur, inter quos est indiscreta similitudo. Quod enim aqua ad aquam collata, idem ad farinam farina. Persius in quinta satura : Nostrae paulo ante farinae / Pelliculam veterem retines. [Sat.] Perinde quasi dicat : nostri gregis nostrae conditionis. Pertinet ad illam classem Eadem cera et Idem pulvis, de quibus alibi dictum est. Simili tropo Seneca dixit ejusdem notae libro III. epistola XXIV. : His adjicias et illud ejusdem notae licet, tantam hominum imprudentiam esse, immo dementiam, ut quidam timore mortis cogantur ad mortem.