III. 5. Sambucam citius. xliii

Adagii speciem prae se gerit Persianum illud carmen :

Sambucam citius caloni aptaveris alto.

Cujus usus incidet, si quando significabimus aliquem a disciplina percipienda sive munere gerendo nimis alienum esse. Siquidem sambuca organum est musicorum, quod haudquaquam congruat caloni. Quanquam Athenaeus libro XIV indicat et bellicum instrumentum dici sambucam, quod machinae in morem admovebatur hostium moenibus. Calones autem vocantur militum ministri, qui vallos ac ligna gestitant. Unde et nomen inditum autumant grammatici. Porro cum milites sint imperiti musices, multo magis calones. Quanquam potest non absurde accipi de sambuca militari machina, quae ritu organi musici chordis quibusdam intenditur. Ad hanc intendendam haudquaquam idonei sunt calones, utpote stolidi et ob id ipsum ad infima ministeria retrusi, quod disciplinae militaris prorsum rudes sint et indociles. Unde Persius non citra ἒμφασιν addidit alto, propterea quod homines praelongi etiam proverbio vecordiae notantur : Ἄνους ὁ μακρός.

Index Adagiorum