III. 5. Stellis signare. xlii

Ἄστροις σημειοῦσθαι τὴν ὁδόν, id est stellis signare viam, dicuntur, qui notulis quibusdam et conjecturis rem alioqui pervestigatu difficilem inquirunt. Eustathius exponens quintum Odysseae librum admonet convenire in eos, qui longam ac desertam ingrediuntur viam. Sumpta metaphora a nautis, qui in nocturna navigatione viam stellarum observatione conjectant. Quemadmodum apud Homerum Ulysses Odysseae libro quinto :

Αὐτὰρ ὁ πηδαλίῳ ἰθύνετο τεχυηέντως

Ἥμενος, οὐδὲ οἱ ὕπνος ἐπὶ βλεφάροισιν ἔπιπτε

Πληϊάδας δ᾿ ἐσορῶντι καὶ ὀψὲ δύοντα Βοώτην

Ἄρκτον θ᾿, ἣν καὶ ἅμαξαν ἐπίκλησιν καλέουσιν,

id est

At clavo ille sedens navim mira arte regebat,

Nunquam corripuit nutantia lumina somnus.

Verum Pleiadas spectat serique Booten

Occasus ursamque alio cognomine currum.

Allusit huc eleganter M. Tullius libro Academicarum quaestionum quarto, cum ait absoluti sapientis esse non duci opinionibus, sed certo verum tenere, idque ductu absoluti sapientis esse non duci opinionibus; sed certo verum tenere, idque ductu et indicio Cynosurae, quae quod minore orbe circumferatur, utpote polo vicinior, certius monstrat viam, etiamsi minus sit conspicua. At nondum perfecte sapientem, dum ubique, quod probabile videtur, amplectitur, interdum errantem veluti Helicen sequi, quae ut clarior est et magis oculis perspicua, ita non perinde certa viae monstratrix, quod latiore ambitu circumagatur eo, quod a polo seu vertice mundi longius absit. Verba Ciceronis sunt haec : Nec tamen ego is sum, qui nihil unquam falsi approbem, qui nunquam assentiar, qui nihil opiner. Sed quaerimus de sapiente. Ego vero ipse et magnus quidem sum opinator (non enim sum sapiens) et meas cogitationes sic dirigo, non ad illam parvulam Cynosuram,

Qua fidunt duce nocturna Phoenices in alto,

ut ait Aratus, eoque directius gubernant, quod eam tenent,

Quae cursu interiore brevi convertitur orbe,

sed ad Helicen et clarissimos septentriones, id est rationes has latiore specie non ad tenue elimatas. Eo fit, ut errem et vager latius. Scio mihi factam alibi hujus proverbii mentionem, verum, quoniam nactus eram quaedam non indigna cognitu, visum est hic repetere.

Index Adagiorum