I. 5. Stellis signare. Obelo signare. lvii

Ἄστροις σημειοῦσθαι ἢ ἄστροις τεκμαίρεσθαι, id est Stellis notare. Eustathius in quintum Odysseae librum admonet dictum de his, qui longam ac desertam viam peragunt, adeo ut necessum habeant regionum situm stellarum observatione signare. Ductam esse metaphoram a navigantibus qui, cum eo usque provecti sunt a terra, ut jam coelum undique et undique pontus, stellarum indicio cursum moderari solent, maxime Cynosurae et Helices teste Arato ἐν Φαινομένοις :

Οἳ τὴν μὲν Κυνόσουραν ἐπίκλησιν καλέουσιν,

Τήν δ᾿ ἑτέρην Ἑλίκην· Ἑλίκῃ γε μὲν ἄνδρες Ἀχαιοὶ

Εἰν ἁλὶ τεκμαίρονται ἵνα χρὴ νῆας ἀγινεῖν,

Τῇ δ᾿ ἄρα Φοίνικες πίσυνοι περόωσι θάλασσαν.

Ἀλλ᾿ ἡ μὲν καθαρὴ καὶ ἐπιφράζασθαι ἑτοίμη

Πολλὴ φαινομένη Ἑλίκη πρώτης ἀπὸ νυκτός,

Ἡ δ᾿ ἑτέρη ὀλίγη μέν, ἀτὰρ ναύτῃσιν ἀρείων

Μειοτέρῃ γὰρ πᾶσα περιστρέφεται στροφάλιγγι,

Τῇ καὶ Σιδόνιοι ἰθύντατα ναυτίλλονται.

Quorum carminum interpretationem adscribam ex Germanici Caesaris interpretatione :

Hinc Jovis altrices Helices Cynosuraque fulgent.

Dat Graiis Helice cursus majoribus astris,

Phoenicas Cynosura regit ; sed candida tota

Et liquido splendore Helice nitet ; haud prius ulla,

Cum sol Oceano fulgentia condidit ora,

Stella micat coelo septem quam Cresia flammis,

Certior est Cynosura tamen sulcantibus aequor,

Quippe brevis totam fido se cardine vertit

Sidoniamque ratem nunquam spectata fallit.

Et Aratum imitatus est Ovidius libro de Tristibus quarto :

Magna minorque ferae, quarum regis altera Graias,

Altera Sidonias, utraque sicca, rateis.

Idem indicat Vergilius in quinto de Palinuro loquens :

Talia dicta dabat clavumque affixus et haerens,

Nusquam amittebat oculosque sub astra tenebat.

Idem alibi :

Cuncta notat tacito labentia sidera coelo.

Consimiliter Homerus cum alias tum Odysseae libro quinto :

Αὐτὰρ ὁ πηδαλίῳ ἰθύνετο τεχνηέντως

Ἥμενος, οὐδὲ οἱ ὕπνος ἐπὶ βλεφάροισιν ἔπιπτε

Πληϊάδας ἐσορῶντι καὶ ὀψὲ δύοντα Βοώτην

Ἄρκτον θ᾿, ἣν καὶ ἅμαξαν ἐπίκλησιν καλέουσιν,

Ἥ τ᾿ αὐτοῦ στρέφεται καί τ᾿ Ὠρίωνα δοκεύει,

Οἴη δ᾿ ἄμμορός ἐστι λοετρῶν Ὠκεανοῖο,

id est

Ille quidem navim arte regens clavo assidet haerens,

Nec sinit illapso torpescere lumina somno.

Pleiadas seroque recondentem ora Booten

Suspectans ursamque alio cognomine plaustrum,

Quae fixa usque loco se circumflectit eodem,

Et nunquam Oceani liquidis aspergitur undis.

Unde ἄστροις σημειοῦσθαι τὴν ὁδόν videntur ii, qui notulis quibusdam et conjecturis arte deprehensis rem alioqui pervestigatu difficilem inquirunt aut assequuntur, aut qui signis quibusdam multo ante colligunt quid sit eventurum. Postea deflexum est, ut stellas praenotare dicantur, qui quippiam velut animadvertendum insigniunt. Cui diversum ὀβελίζειν, id est veru praenotato quasi jugulare ac damnare. Translatum ab Aristarcho, qui Homeri carmina in corpus redegit atque in libro digressit versus nothos, hoc est adulterinos et subdititios, qui non viderentur sapere venam illam Homericam, ὀβελίσκοις, id est minutis verubus, praenotatis damnans, contra, qui viderentur insignes ac genuini, ἀστερίσκοις, id est stellulis, illustrans. Quem morem secutus est et Origenes et divus Hieronymus in literis divinis. Quin hoc ipsum Aristarchi cognomen in proverbium abiit, quod is eum damnandi notulis probandique morem excogitarit. M. Tullius Attico : Totum hunc locum, quem in aristocratia ego varie meis orationibus, quarum tu Aristarchus es, soleo pingere de flamma, de ferro (nosti illas ληκύθους) valde graviter pertexuit. Atticum vocat suarum orationum Aristarchum, id est censorem et emendatorem, quod illi mos fuerit, si quae parum probasset in scriptis Ciceronis, ea ceris rubris notare. Quod quidem alibi declarat idem M. Tullius libro ad Atticum decimo sexto : Quae mihi florentia visa sunt tuo judicio. Cerulas enim tuas miniatulas illas extimescebam. Idem ad Dolabellam : Profert alter, opinor, duobus versiculis expensum. Alter Aristarchus hos ὀβελίζει. Ego tanquam criticus antiquus judicaturus sum. Item M. Varro De lingua Latina Aristarchos appellat criticos grammaticos, qui de libris judicant. Et Horatius : Fiet Aristarchus, id est castigator et expensor alieni scripti. Et divus Hieronymus subinde quempiam sui temporis Aristarchum vocat, quod arbitrio suo alia damnaret, alia probaret.

Index Adagiorum