III. 5. Rex aut asinus. xli

Βασιλεὺς ἢ ὂνος, id est Rex aut asinus, hoc est aut victor aut victus. Simile illi : Ἢ τρὶς ἓξ ἢ τρεῖς κύβοι, Aut ter sex aut treis tali. Eustathius Odysseae sextum enarrans liberum ostendit metaphoram ductam ab his, qui ludunt sphaera, quibus qui vicisset, rex appellabatur, qui victus fuisset, huic asino nomen erat. Plato in Theaeteto : Ὁ δὲ ἁμαρτὼν καθεδεῖται, ὥσπερ φασὶν οἱ σφαιρίζοντες, ὄνος· ὃς δ᾿ ἂν περιγίνηται ἀναμάρτητος, βασιλεὺς ἡμῶν, id est Qui aberrarit, is desidebit, quemadmodum dicunt hi, qui sphaera ludunt, asinus ; qui vero nihil aberrans vicerit, rex noster esto. Julius Pollux libro De rerum vocabulis nono sphaera ludendi quatuor modos commemorat, quorum primus appellatur ἐπίσκυρος, alter φανίδα seu φανίδου, tertius ἀπόρραξις, quartus οὐρανία. Quorum postremum, nam is ad proverbium proprie facit, describit his verbis : Ἡ δὲ οὐρανία, ὁ μὲν ἀνακλάσας αὑτὸν ἀπορρίπτει τὴν σφαῖραν εἰς τὸν οὐρανόν, τοῖς ἧν ἁλωμένοις φιλοτιμία, πρὶν εἰς γῆν αὐτὴν ἐμπεσεῖν, ἁρπάσαι· ὅπερ ἔοικεν Ὅμηρος ἐν Φαίαξιν ὑποδηλοῦν. Ὁπότε μέντοι πρὸς τὸν τοῖχον τὴν σφαῖραν ἀντιπέμψειεν, τὸ πλῆθος τῶν πηδημάτων ἐλογίζετο, καὶ ὁ μὲν ἡττώμενος ὄνος ἐκαλεῖτο καὶ πᾶν ἐποίει τὸ προσταχθέν, ὁ δὲ νικῶν βασιλεύς τε ἦν καὶ ἐπέταττεν. Id est Urania vero lusus sic habet. Aliquis resupinans sese sphaeram in coelum mittit, reliquis autem certamen erat, ut eam, priusquam in terram recideret, raperent, id quod in Phaeacibus significare videtur Homerus. Sane vero, cum adversus parietem sphaeram misisset, numerus subsultuum censebatur. Et qui victus fuisset, is asinus appellabatur et quicquid imperatum esset faciebat, rursum qui vicisset, is et rex erat et imperabat. Hactenus Julius. Porro locus, quem ex Homero citat, est Odysseae Θ ad hunc modum :

Τόν ῥα περιστρέψας ἧκε στιβαρῆς ἀπὸ χειρός,

Βόμβησεν δὲ λίθος· κατὰ δ᾿ ἔπτηξαν ποτὶ γαίῃ

Φαίηκες δολιχήρετμοι ναυσικλυτοὶ ἄνδρες

Λᾶος ὑπαὶ ῥιπῆς, ὁ δ᾿ ὑπέρπτατο σήμερα πάντων,

id est

Versatum hunc valida submisit in aera dextra,

Intonuit lapis. Ast in humum formidine sidunt

Phaeaces, gens gnara maris ratibusque superba,

Ob saxi jactum, verum id procul omnia signa

Transvolat.

Ab hac forma non videtur alienum, quod est apud Plautum in Poenulo :

Rex sum, si ego illum hodie hominem ad me illexero.

Licebit uti, cum significabimus jaciendam aleam, quae vel summos reddat vel infimos.

Index Adagiorum