Adagiorum Chiliades

I. 7Omnia idem pulvis.xxvii

Πάντα μία κόνις, id est Omnia idem pulvis. De indiscreta similitudine. Lucianus  : Ἀλλὰ πάντα μία ἡμῖν κόνις, φασί, [Dial. mort., 1, 3] id est Quin nobis omnia idem, quod aiunt, pulvis, alludens ad defunctorum cineres, inter quos nihil apparet discriminis. Confine illi, quod alio demonstrabimus loco, Ejusdem farinae. Siquidem antiqui farinam pollinem vocabant.