II. 8. Ulyssem commentum. lxxix

Ὀδύσσειος μηχανή, id est Ulyssem inventum, callidum, astutum et vafrum dicebatur. Ulyssem Homerus ubique versutum facit ac dissimulantem simulantemque. Unde eundem statim initio Odysseae πολύτροπον appellat. Vergilius item : Scelerumque inventor Ulysses. Refertur apud Suidam. Plutarchus in Lysandri vita declarat, quid sit Ulysseum commentum : Lysandrum Lacedaemonii missa scytala domum revocarant. Is metuens accusationes Pharnabazi regis, qui gratiosus erat Lacedaemoniis, dedit operam, ut cum illo veniret in colloquium. Ab eo multis precibus impetravit, ut scriberet magistratui se nullis ab ipso laesum injuriis. Pharnabazus cum Cretensi, quod aiunt, cretissans conscripsit epistolam ex Lysandri sententia, quam illi legendam tradidit ; sed clam scripserat aliam ex sui animi sententia sigillo et inscriptione tam simili, ut dinosci non quirent altera ab alteris, eamque tradit Lysandro. Is nihil suspicans reddit ; quam lectam cum illi commonstrassent ephori, Lysander intellexit non solum Ulyssem versutum fuisse. In hanc ferme sententiam Plutarchus.

Index Adagiorum