II. 8Ventres.lxxviii
Γαστέρες, id est Ventres, dicebantur homines edaces ventrique atque abdomini servientes. Epimenides Cretensis citante divo Paulo in epistola, quam scribit ad Titum :
[Tit., 1, 12] id estΚρῆτες ἀεὶ ψεῦσται, κακὰ θηρία, γαστέρες ἀργοί,
Item Lucilius :Cretenses vani usque, malae ferae, alui inertes.
[Comm. Phorm., 988] Terentius in Phormione : Pugnos in ventrem ingere. [Phorm., 988] Donatus ostendit et od totum parasitum referri posse. Plutarchus in commentario De discrimine adulatoris et amici putat hos versus iambicos non perinde quadrare in cancrum atque in assentatorem et parasitum :Vivite lurcones, comedones, vivite ventres.
[Adul. Amic., 54b] id estΓαστὴρ ὅλον τὸ σῶμα, πανταχῇ βλέπων
Ὀφθαλμός, ἕρπει τοῖς ὀδοῦσι θηρίον,
Aristoteles libro Moralium III ostendit homines ventri gulaeque deditos appellari solere γαστριμάργους, quod praeter modum expleant ventrem cibo potuque. [Eth. Nic., III, 1118 b] Constat vocem esse compositam a γαστήρ, venter, et μάργος, insanus. Libet obiter commemorare ridiculum quiddam, quod per hujus loci occasionem comperi. Qui Graecum Etymologicum nobis contexuit negat a quoquam vel grammaticorum vel rhetorum explicatum, unde dictus sit gastrimargus, verum id esse factum ab Aristotele in opera De animalibus. [Etym. Magn., 222, 5] Equidem hactenus inhiabam larus reconditum quiddam expectans. Margos, inquit, animal est, quod ex putrefactione nascitur inter terram et aquam. Id quemadmodum e terra nascitur, ita non desinit vesci terra, donec ea perterebrata emergat in auras. Quo simul ut emersit, moritur triduum, donec veniat humida nebula, qua madefactum animal reviviscit nec dein amplius terra vescitur. Atque hinc qui veteres philosophos secuti sunt, homines impedio voraces appellarunt γαστριμάργους. Jam hoc somnio quid ineptius ? Sed ille somnium addit somnio. Possunt tamen, inquit, pie quae dicta sunt intelligi. Omnis enim cupiditas e corruptione nascitur. Ea posteaquam nata est, non desinit edere cor cui inest, donec per habitum scientiae in apertum prodeat ; ubi prodierit, moritur tribus animi potentiis. Et sic gratia sancti spiritus per nebulam eruditionis apparens dat stillas cognitionis vivificatque non juxta priorem vitam cupiditatibus obnoxiam, sed juxta eam, quae ob virtutem cum diis habet familiaritatem. Haec plusquam frivola tamen recensere visum est, quo lector intelligat, quantum sit illis rhapsodiis tribuendum et quam sinistre faciant qui nephas esse putant in dubium vocare quicquid quacunque occasione chartis illitum repererint. Fuit hoc aliquando quorundam studium, ut non solum poetarum fabulas ad Christianam allegoriam traherent, verum etiam ipsi novas fabulas comminiscerentur, quas allegorice nobis exponerent, quasi veritas nisi adhibito mendacio disci non possit. Hic autem cum fuerit Christianus, tamen, quoniam sui somnii auctorem vult videri Aristotelem, putat se nobis pulchre oblevisse os, quod pro deo deos dicit. Scilicet Aristoteles solet animantium naturas ad moralem accommodare sensum, et ille novit, quod sit purus sanctus. Julius Pollux libro De rerum vocabulis sexto admonet olim bibacem πίθον, id est dolium, appellatum et edacem κάβασον, quod κάβος frumenti mensuram significaret quasi lagenam dicas. [Onom., VI, 43] Antiphanes apud Athenaeum libro duodecimo de obeso et bibaci :Est venter omne corpus, undique obtuens
Oculus, suisque bestia reptat dentibus.
[Deipn., XII, 552f] id estΤοῦτον οὖν Δι᾿ οἰνοφλυγίαν καὶ πάχος τοῦ σώματος
Ἀσκὸν καλοῦσι πάντες οἱ ἐπιχώριοι,
Apud hunc ipsum alicubi cibo potuique dediti θύλακοι dicuntur, nec obscurum est illud : Lagenam pendere, non hominem.Hunc igitur ob
Bibacitatem et obesitatem corporis
Utrem vocant ejusce cultores loci.