I. 2. Cretiza cum Cretensi. xxix

Πρὸς Κρῆτα κρητίζειν, id est Adversum Cretensem cretiza, id est adversus mendacum mendaciis utere. Usus est Plutarchus in vita Lysandri : Πρὸς Κρῆτα δὲ ἄρα τοῦ λόγου κρητίζων. Rursus in vita Pauli Aemilii : Τοὺς μὲν ἐπισταμένους ἀκριβῶς αὐτὸν οὐκ ἔλαθεν κρητίζων πρὸς κρῆτας, est Eos quidem, qui hominem penitus norant, haud latuit, quod cum Cretensibus arte Cretica uteretur. Propterea quod Cretensium vanitas de Jovis apud se sepulcro multaque id genus mentientium in vulgi fabulam abierit, id quod palam testatur Epimenidis ille versiculus, quem Paulus etiam apostolus citat :

Κρῆτες ἀεὶ ψεῦσται, κακὰ θηρία, γαστέρες ἀργοί,

id est Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri. Divus Hieronymus in commentariis, quos in hanc scripsit epistolam, indicat hunc versiculum repertum in opere Epimenidis, cui titulum fecit De oraculis. Unde et Paulus prophetam vocat sive per jocum sive ob argumentum. Hujus autem carminis initium, Κρῆτες ἀεὶ ψεῦσται, usurpavit Callimachus poeta Cyrenensis in hymno scribens adversus Cretenses in laudem Jovis ac vanitatis eos arguens, quod jactitarent illius sepulcrum esse apud se, cum is esset immortalis. Quo respiciens Ovidius Nec fingunt, inquit, omnia Cretes. Unde κρητίζειν pro mentiri dicunt. Suidas aliam adagionis causam indicat scribens Idomeneum Cretensem, cum illi negotium esset datum, ut aes quod e spoliis ab hostibus detractis collectum erat, distribueret, sibi partem longe optimam delegisse. Unde congruere videtur etiam in illos, qui fraudant alios suisque commodis impensius ubique student. Idem putat adagium quadrare etiam in eos, qui frustra mendaciis agunt adversus artificem mentiendi. Quemadmodum vulgo dicunt difficillimum esse furari apud fures, ita difficillimum mendaciis imponere mendacibus.

Index Adagiorum