II. 8. Victitant succo suo. lxxx

Proverbiali figura dictum est in parasitos Victitant succo suo, qui, si quando coena contigit lautior, ingurgitant sese, rursus ubi nulla arridet spes coenatica cogunturque οἰκόσιτοι vivere, fortiter ferunt inediam et in convivii spem durant. Sumpta metaphora a cochleis, quae per aestum intra testam contractae utcumque succo suo aluntur, donec acciderit pluvia. Plautus in Captivi duo :

Cum res, inquit, prolatae sunt, cum rus homines eunt,

Simul prolatae res sunt nostris dentibus.

Quasi, cum caletur, cochleae in occulto latent,

Suo sibi succo vivunt, ros si non cadit,

Itidem parasiti rebus prolatis latent

In occulto miseri, victitant succo suo.

Index Adagiorum