II. 7. Ordinem deserere. xxv

Λιπεῖν τὴν τάξιν, id est Ordinem deserere, dicitur qui deest officio suo in re quapiam peragenda. Ducta allegoria ab iis, qui stant in acie. Nam poena capitalis erat, qui locum ab imperatore datum deseruisset. Unde et desertoris vocabulum apud militares homines ignominiosissimum. Plato libro De legibus jubet τὸν καταλελοιπότα τὴν φρουράν, id est qui excubias deseruisset, in foro propalam describi infamiae notaeque causa, tanquam is, quod in ipso erat, rempublicam omnem prodiderit loco relicto. Aristophanes in Vespis :

Φυλακὴν καταλύειν νυκτερινὴν διδάσκομαι,

id est

Desere nocturnam doceor custodiam.

Lucianus in libello De mercede servientibus : Χρὴ οὖν σε ἀεὶ σὺν ἀυτῷ ὁρᾶσθαι καὶ μηδέποτε ἀπολείπεσθαι, ἀλλ᾿ ἕωθεν ἐξαναστάντα παρέχειν σεαυτὸν ὀφθησόμενον ἐν τῇ θεραπείᾳ καὶ μὴ λιπεῖν τὴν τάξιν, id est Necessum est itaque, ut assidue apud illum conspiciaris neque desis unquam, quin diluculo surgas teque in famulitio conspiciendum exhibeas neque desereas ordinem. Simpliciter usus est Isocrates in oratione De pace : Ἀτιμότεροι γίνονται τῶν τὰς τάξεις λειπόντων καὶ ἀσπίδας ἀποβαλλόντων, id est Magis infames fiunt iis, qui ordinem deserunt et clipeos abjiciunt. M. Tullius in Epistolis ad Atticum de praesidio decedere dixit, in Finibus bonorum deserere praesidium, in Catone de statione decedere, nimirum varie reddens, quod Graeci dicunt λιπεῖν τὴν τάξιν. Apud Athenaeum libro I Eubulus comicus refert hunc versiculum ex Archilocho :

Ἀσυμβόλου δείπνου γὰρ ὅστις ὑστερεῖ,

Τοῦτον ταχέως νόμιζε καὶ τάξιν λιπεῖν,

id est

Cessando coenae quisquis immuni deest,

Hic idem in acie facile deseret locum.

Aeschines in Apologia objicit Demostheni, ὡς ἐνεγράφη λειποταξίου, id est quod illi dies esset dictus ob desertum ordinem, quem ῥιψάσπιδα probro dictum alias commemoravimus. At ille eum, qui diem ipsi dixerat, ad extremum adegit diem, occiso eo Aristarchi praesidio, quemadmodum ibidem criminatur Aeschines. Postremo Latinis in sua classe manere dicuntur qui non deserunt vitae institutum, et classem suam deserere qui mutant.

Index Adagiorum