I. 2Catastrophe fabulae.xxxvi
Cujuslibet exitum rei proverbiali figura catastrophen vocamus. Porro inter figuras proverbiales illud admonuimus unicuique disciplinae atque artificio sua quaedam esse pecularia vocabula, quae, quemadmodum in sacrorum ceremoniis ac magicis precaminibus fieri consuevit, poene superstitione quadam usurpantur. Ea quoties in aliud quippiam trahuntur, fere proverbii speciem obtinent velut ex militari disciplina : receptui canere et locum deserere et prima acies et res ad triarios rediit. Ex musica : praeludium pro praefatione aut ingressu negotii. Summa et ima chorda pro clamosa et gravi voce et eadem oberrare chorda pro eo, quod est : in eadem re peccare saepius. Porro fabula omnis, ut ostendit Donatus, in treis parteis distribuitur : in πρότασιν, ἐπίτασιν, καταστροφήν. Protasis est primus ille tumultus jam quasi gliscens, epitasis turba fervidissima, catastrophe subita rerum commutatio. [De com., 7, 1] Unde Lucianus eleganter exitum eventumque negotii catastrophen appellat cum alias tum in commentario De mercede servientibus : Ἐπὶ πᾶσι δὴ ἥτις αὐτοῖς ἡ καταστροφὴ τοῦ δράματος γίνεται, [Merc., 10] id est Post omnia denique quae illis catastrophe fabulae contingit, hoc est quis exitus servitii. Et in Alexandro Pseudomante : Τοιοῦτο τέλος τῆς Ἀλεξάνδρου τραγῳδίας, [Alex., 60] id est Ejusmodi finis tragoediae Alexandri. Idem in vita Peregrini : Αὖθις ὁρῶ γελῶντά σε, ὦ καλὲ Κρόνιε, τὴν καταστροφὴν τοῦ δράματος, [Peregr., 37] id est Rursus video te, o bone Cronie, ridentem fabulae catastrophen.