II. 7. Ovium nullus usus. xxvi

Προβάτων οὐδὲν ὄφελος, ἐὰν ὁ ποιμὴν ἀπῇ, id est Ovium nulla utilitas, si pastor absit. Admonet adagium ἀναρχίαν rem esse omnium perniciosissimam : Nihil recte faciunt ministri, nisi adsit herus ; inutiles discipuli, quoties abest praeceptor ; inutilis populus, nisi principis auctoritate gubernetur. Apparet senarium fuisse ; nam paucis syllabis commutaris restituetur hoc pacto :

Προβάτων γὰρ οὐδὲν ὄφελος, ἂν ποιμὴν ἀπῇ,

id est

Namque usus ovium nullus, ubi pastor deest.

De hujus animantis stultitia quamque sibi sit inutile, ni pastoris cura succurrat, lege quae alias ex Aristotele citavimus in proverbio Ovium mores.

Index Adagiorum