II. 2. Abjecit hastam. Rhipsaspis. xcvii

Hastam abjicere dicitur utique proverbiali figura, qui causae suae diffisus abjicit animum ac desinit contra conari. Cicero pro L. Murena : Videsne tu illum tristem, demissum ? Jacet, diffidit, abjecit hastam. Graecis item proverbiali convicio dicuntur ῥιψάσπιδες ignavi ac timidi quique in acie locum deserunt ac clipeum abjiciunt, quo probro notatus est Demosthenes. Lucianus in Jove Tragoedo : Καὶ δῆλός ἐστιν ἀπορρίψων τὴν ἀσπίδα, id est Ac plane videtur scutum abjecturus. Usque adeo vero probrosum habebatur antiquitus clipeum abjicere, ut Lacedaemonii Archilochum e finibus suis jusserint excedere, quod scripsisset satius esse clipeum abjicere quam interire, teste Plutarcho in Apophthegmatis Laconicis. Id Archilochi distichon refertur ab Aristophane in fabula, cui titulus Εἰρήνη, estque hujusmodi :

Ἀσπίδι μὲν Σαίων τις ἀγάλλεται, ἣν παρὰ θάμνῳ

Ἐντὸς ἀμώμητον κάλλιπον οὐκ ἐθέλων,

id est

Scuto aliquis gaudet Saiorum, ego quod bene pulchrum

Deserui nolens inter opaca rubi.

Interpres admonet Saios esse Thraciae populos, adversus quos bellans Archilochus fugerit abjecto clipeo. Cujus exemplum postea secutus est Demosthenes, ad dicendum quam pugnandum instructior. Notatur apud Aristophanem et Cleonymus hoc nomine, ut in Vespis : Ἀπέβαλε τὴν ἀσπίδα, id est Abjecit clipeum. Quin et Isocrates in oratione, quam scripsit de Pace, declarat infames olim habitos, qui vel ordinem deseruissent, vel clipeum abjecissent. Idem indicat Aeschines adversus Timarchum, quod qui non fuisset in bello aut qui hastam abjecisset, ei non licebat in contione quicquam agere. Postremo Aristoteles libro Moralium quinto inter ea, quae lex vetat, commemorat τὸ μὴ λιπεῖν τὴν τάξιν μηδὲ φεύγειν, μηδὲ ῥίπτειν τὰ ὅπλα, id est non deserere ordinem, non fugere, non abjicere arma. Et aliquanto post, agens de injustis, qui tamen πλεονέκται dici non possunt, quod nihil capiant inde lucri, exempli loco ponit τοὺς ῥίψαντας ἀσπίδας διὰ δειλίας, id est qui ob metum et ignaviam clipeos abjecerunt. Tale quiddam, opinor, subindicat Horatius in Lyricis, cum ait :

Tecum Philippos et celerem fugam

Sensi relicta non bene parmula.

Qu. Curtius lib. III : Tum caeteri dissipantur metu et, qua cuique patebat ad fugam via, erumpunt arma jacientes, quae paulo ante ad tutelam corporum sumpserant. Adeo pavor etiam auxilia formidabat. Est aliquoties apud Julium Caesarem : abjectis armis. Sed quo longius receditur a simplici sermone, hoc major est adagii gratia : veluti si quis eum, qui non reluctatur turpia suggerenti daemoni, sed statim obsequitur, appellet rhipsaspidem. Hujus proverbii facta nobis est antea mentio.

Index Adagiorum