I. 9. Hastam abjicere. lxxxi

Hastam abjicere dixit M. Tullius in oratione pro Murena pro eo, quod est causae diffidere et contentionem relinquere. Translatum a militia. Desperat enim quisquis arma in bello abjicit et aut fugam spectat aut mortem expectat. Graeci simplici vocabulo ῥιψάσπιδας vocant timidos et in bello fugitivos, nimirum ab clipei jactu. Id cognominis Demosthenes in praelio quodam emeruit, tam ignavus in bello quam in contionibus invictus. Cleonymus apud Aristophanem in Fucis ἀσπιδαποβλής appellatur. Plato libro De legibus duodecimo declarat ῥιψάσπιδος nomen multo probrosissimum esse.

Index Adagiorum