II. 2. Mentiuntur multa cantores. xcviii

Πολλὰ ψεύδονται ἀοιδοί, id est Multa mentiuntur cantores. In eos quadrabit, qui ad gratiam loquuntur et auribus blandiuntur. Inde ductum, quod cantores hoc modo spectantes, ut delectent ac placeant, pleraque canunt in laudem auditorum falsa. Nihil enim veritate gravius, nihil assentatione suavius. Aristoteles libro τῶν Μετὰ τὰ φυσικά primo : Ἀλλὰ κατὰ τὴν παροιμίαν πολλὰ ψεύδονται ἀοιδοί, id est Sed juxta proverbium multa mentiuntur poetae. Est autem, ni me fallit memoria, hemistichium Homericum de citharoedis solitis in convivio canere. At hoc dictum quosdam usque adeo movet, ut prorsus ab omnibus omnium poetarum scriptis abstineant, non minima portione eruditionis.

Index Adagiorum