II. 5. Ipse dixit. lxxxvii

Αὐτὸς ἔφα, id est Ipse dixit, quoties tantam esse cujuspiam auctoritatem significamus, ut ea vel citra rationem ad quidvis credendum sufficiat, ut : In arcanis literis satis est Αὐτὸς ἔφα, in reliquis non item. Adagium autem a Pythagora natum, qui quo plus venerationis et auctoritatis sibi suisque conciliaret, in dissertationibus dicere solitus est : Αὐτὸς ἔφα, id est Ipse dixit, perinde quasi non sua referret, sed ab oraculo quopiam accepta. Ea vox deinde in vulgarem abiit sermonem. Hujusmodi ferme Suidas. Diogenes Laertius indicat hoc dictum a Pythagora Zacynthio manasse. Quanquam M. Tullius libro De natura deorum primo secus rem narrat : Non enim, inquit, tam auctores in disputando quam rationis momenta quaerenda sunt. Quin etiam obest plerumque iis, qui discere volunt, auctoritas eorum, qui se docere profitentur. Desinunt enim suum judicium adhibere, id habent ratum, quod ab eo, quem probant, judicatum vident. Nec vero probare soleo id, quod de Pythagoricis accepimus, quos ferunt, si quid affirmarent in disputando, cum ex his quaereretur, quare ita esset, respondere solitos : Ipse dixit. Ipse autem erat Pythagoras. Tantum opinio praejudicata poterat, ut etiam sine ratione valeret auctoritas. Quintilianus in Institutionibus : Nam et inviti judices, inquit, audiunt praesumentem parteis suas nec hoc oratori contingere inter adversarios, quod Pythagorae inter discipulos contigit, potest, Ipse dixit. Sed istud magis minusve vitiosum est, pro personis dicentium. Allusit horsum et Aristophanes ἐν Νεφέλαις :

Φέρε, τίς γὰρ οὗτος, οὑπὶ τῆς κρεμάθρας ἀνήρ;

Αὐτός. Τίς αὐτός; Σωκράτης. Τίς Σωκράτης;

Ἴθ᾿ αὐτὸς ἀναβόησον αὐτόν μοι μέγα.

Αὐτὸς μὲν οὖν σὺ κάλεσον, οὐ γάρ μοι σχολή,

id est

Dic age, quis est iste cremathrae insidens homo ?

Ipse est. Quis ipse ? Socrates. Quis Socrates ?

Abi ipsus ipsum voce magna mihi voca.

Quin ipse magis accerse : non mi est otium.

Quod autem dixit, ὁ ἐπὶ κρεμάθρας, ut hoc obiter indicem, risus causa novatum est, cum Socratem intelligi vellet animo suspenso nubes suspicientem. Nam cremathra vasculum est pensile, in quo obsoniorum reliquiae consueverunt reponi. Dicitur autem bifariam : simpliciter aliquoties, sed frequentius per ironiam, veluti si quis Aristotelem ceu oraculum citanti dicat : Αὐτὸς ἔφα, rationem dicti flagitans neque contentus simplici scriptoris auctoritate. Conveniet etiam, quoties sententiae vel invidiam, vel defensionem a nobis ad ipsum auctorem rejicimus. Juvenalis :

Sic volo, sic jubeo, sit pro ratione voluntas.

Melius Horatius :

Nullius addictus jurare in verba magistri.

Illud admonendum videtur, Αὐτὸς ἔφα in haec paroemia perinde valere, quasi dicas : Dominus dixit, ut Pythagoras ab Aegyptiorum vatibus videatur didicisse figuram hanc prophetis familiarem. Aristophanes in Ranis : Φράσον ταῖς ὀρχηστρίσιν, / ὅτι αὐτὸς εἰσέρχομαι, id est Dic saltatricibus me ipsum advenire, hoc est herum, quod is quodam modo et famulis missis advenire videatur. Item in prophetis arcanis : Ecce ipse adsum, id est dominus et auctor. Huc pertinent, quae nobis antea dicta sunt in proverbio Infixo aculeo. Sic Augustinus alicubi recensens opinionem Manichaei, ni fallor : Haec, inquit, Manichaeus dixit atque abiit, notans illum, quod sat haberet dixisse, cum docendum esset, quod dixerat. Galenus item libro Περὶ φυσικῶν δυνάμεων primo : Ταῦτα καὶ τὰ τοιαῦτα εἰπών, ἐξαίφνης ἀπταίστῳ καὶ σαφεῖ στόματι τελευτῶν ἀποπηδάσας ἀπῄει, καταλιπὼν ἡμᾶς, ὡς μηδὲ πιθανῆς τινος ἀντιλογίας εὐπορῆσαι δυναμένους, id est Haec et his similia locutus, repente ore nihil cunctante, quasi labi non posset, verbis apertis absolvit sermonem moxque proripiens sese abiit, nobis ita relictis, quasi nihil omnino reperire possemus, quod vel probabiliter contra diceremus.

Index Adagiorum