I. 1. Infixo aculeo fugere. v

Βαλὼν φεύξεσθαι οἴει; id est Jaculo immisso fugiturum te putas ? Metaphora proverbialis, ubi quis dicto convicio seu maleficio quopiam peracto statim subducit sese, ne vel tueri cogatur quod dixerit aut ne mutuum recipiat. Eryximachus, medicus in Convivio Platonis, Aristophani discedere paranti ne cogeretur et ipse laudare Cupidinem ac jocis quibusdam poeticis eludenti : Βαλών γε, φάναι, ὦ Ἀριστόφανες, οἴει ἐκφεύξεσθαι ; ἀλλὰ πρόσεχε τὸν νοῦν καὶ οὕτως λέγε ὡς δώσων λόγον. Ἴσως μέντοι, ἂν δόξῃ μοι, ἀφήσω σε, id est Ut videtur, inquit, Aristophanes, immisso in nos jaculo fugiturum te credis ? Quin tu animum adverte atque ita loquere tanquam rationem redditurus. Sane, si mihi videbitur, fortassis te dimittam. Utitur item in Phaedone et in primo De republica libro, quanquam hoc loco mutat metaphoram et ad balneatorem iniecta aqua discedentem refert : Ταῦτα εἰπὼν ὁ Θρασύμαχος ἐν νῷ εἶχεν ἀπιέναι, ὥσπερ βαλανεὺς ἡμῶν καταντλήσας κατὰ τῶν ὤτων ἁθρόον καὶ πολὺν τὸν λόγον, id est Haec locutus Thrasymachus in animo habebat discedere, ceu balneator quispiam offusis in aures copiosis ac multis verbis. Ac mox eodem in loco, Οἷον ἐμβαλὼν λόγον ἐν νῷ ἔχεις ἀπιέναι, id est Velut injecto dicto paras discedere. Respexit ad proverbium Plutarchus in commentario De iis, qui tarde puniuntur a numine : Ἀλλ᾿ οὐδ᾿ εἰ βαλών, εἶπεν, ἀπηλλάγη, καλῶς εἶχε περιορᾶν τὸ βέλος ἐγκείμενον, id est Quinetiam si discessit, inquit, immisso jaculo, non convenit telum inhaerens negligere. Allusit ad hanc paroemiam Aristoteles in tertio Naturalium auditionum libro. Refellens enim Anaxagorae sententiam, qui dixisset infinitum immotum esse et in seipso conquiescere, negat satis esse dixisse tantum et aufugere, cum causam etiam reddere debuerit, quamobrem infinitum moveri non posset : Οὐ γάρ, inquit, ἱκανόν, τὸ οὕτως εἰπόντα ἀπηλλάχθαι, ut obiter et orthographiam emendem, non Aristotelis, sed typographi. Quadrabit igitur in eos, qui velut oracula quaedam pronuntiant aliis conjectandi materiam ministrantes, ut qui non interpretentur quamobrem ita senserint. Translatum videtur ab apibus aut vespis, quae infixo aculeo statim aufugiunt. Id enim innuit Plato in Phaedone. Potest et ad Parthos referri, qui jaculo coniecto in hostem mox equis versis se fuga proripiunt nec audent comminus congredi. Simillimum est huic, quod est apud Ciceronem libro De finibus bonorum quarto : Scrupulum, inquam, abeunti, sed videbimus. Solet enim scrupulus esse molestus ambulantibus. Idem apertius in oratione pro L. Flacco : Flacco vero quid profuit, qui valuit tam diu dum huc prodiret ? Mortuus est aculeo jam dimisso ac dicto testimonio.

Index Adagiorum