III. 2. Claudi more tenere pilam. xx

M. Tullius adversus Pisonem scribit in hunc modum : Graecus primum distinguere illa atque dividere, quemadmodum dicerentur, iste claudus, quomodo aiunt, pilam retinere, quod acceperat, testificari. Hactenus Cicero. Proverbium congruit in eos, qui, quicquid a praeceptoribus acceperint, sive id doctum sit sive indoctum, nullo delectu nulloque judicio tenere solent ac sequi. Sumpta metaphora a claudo diffidente suis pedibus et ob id pertinaciter columnis innitente. Nisi si cui magis referendum videtur ad lusum pilae, quam claudus ita demum accipit, si commode illi mittas. Alioqui pedibus tardus non potest utcumque missam accipere. Seneca libro De beneficiis septimo : Quid si me remittere pilam manco jubeas ? hoc est dare beneficium illi, qui non sit idoneus ad accipiendum. Plautus in Aulularia :

Tum autem interdius

Quasi claudus sutor domi sedet totos dies.

Generatim conveniet in omneis, qui de alieno pendent judicio alienaeque innituntur auctoritati, quemadmodum isti, quibus satis est dixisse : Αὐτὸς ἔφα.

Index Adagiorum